# Polyhistor. Vol. 3 717

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, HYLE INVENTIONUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/717
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/717

Sylloge variarum invectivarum & satyrarum. 56. Romisi cap. 10. n. 39. Inventionum poëticarum aliquam ὕλην in juventutis usum, id nunc facturus quasi Speciminis loco praemittam pleniora. quaedam exempla.* Sunt vero hic etiam, ut Hermogenes vocat, Epicheremata quorum κεφάλειον seu propositio certa esse debet. * Illa Epicheremata, docente eodem Hermogene, desumuntur è locis περιστατικοῖς, προσώπου, πράγματος, τόπου, χρόνου, τρόπου, αἰτίας, quae ille Enthymemata vocat, ac vulgato illo versu, Quis, quid, ubi, quibus auxilius, cur, quomodo, quando, continentur. * Εργασία ac deductio ipsa, quae Hermogeni consistit in Exemplo & collatione seu παραβολῆ ex iisdem locis sumitur, sicut res postulat: Atque hae probationes in illa Εργασία collocatae Hermogeni vocantur Epenthymemata.* Quae singula fusius proponit Fr. Robortellus libro de artificio dicendi, capite, quo de methodo perquirendi artificii in Scriptis Poëtarum antiquorum agit, p. 29. & 30.* Monstrabimus ergo, quomodo in locis illis περιστατικοῖς inventio poëtica formari possit, exemplo gratulatorii carminis, & quidem primò de dignitatibus collatiVaria hic est inventio pro varietate dignitatum, quae conferuntur, quarum omnium accurata delineatio propter rerum multitudinem dari nequit. *Dignitates sunt vel sacrae vel civiles, vel militares, vel scholasticae, vel summae vel inferiores. Sacrae sunt Episcopatus, Archiepiscopatus &c. Civiles, Regnum, Ducatus, praefecturae &c. Militares etiam variae. Porrò ratione temporis sunt dignitates perpetuae vel ambulatoriae, vel transmittuntur ad haeredes, vel ad vitae tempus durant, ut Consulatus, Legationis dignitas &c. Aliae sunt succes sivae, aliae electivae. Singulae species pro sua conditione proprias quasdam inventiones parere possunt, quae ad certa capita vocari nequeunt.* Nos utemur hîc locis περιστατικῶς, qui vulgato versiculo comprehenduntur, Quis, quid, ubi &c. Tò quis comprehendit laudem personae, cui dignitas defertur, I. à qua defertur, quod si is Princeps sit, in promptu sunt loci communes apud Poëtas Panegyricos, veteres, & recentiores, Claudianum, Barlaeum &c. Tò quid continet laudes ipsius dignitatis, ubi de magnitudine ejus, de majestate & praeeminentia, muta dici possunt. To ubi loci XXXX; loci circumstantiam, si ea deferatur in solenni loco, in templis, sub dio, quod Hîc Poëta vaquibusdam locis sit, coram altari, in urbe aliqua praecipua. rias habebit occasiones fingendi allocutiones, ad Deum, ad genium loci &c.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
