Latin
HYLE INVENTIONUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 718
Unproofread scanNot analysed yet
Item descriptiones Topographicas, in quibus studiosiores prae Oratoribus sunt Poëtae. Tò quibus auxiliis involvit concomitantes &impulsivas causas, inter quas referri possunt electio &successio. Si electio, dicas, illum virtute sua meruisse dignitatem, non emendicatis suffragiis, casu, dolo, fraude, quod concordia fuerint omnium suffragia. Si successio, dicas, haereditarias esse in illo virtutes, &,data occasione, commendetur successionis jus, quod illustrari poterit variis comparationibus à natura animalium, arborum, agrorum petitis. Antecessor quoque poterit laudari, ita tamen, ut successor praeferatur. Si qua fuerint singularia omina vel divina auspicia, ad hanc quoque classem pertinebunt, ac licet Poetae libere nonnunquam ista fingere, sed videat, ne alia fingat, quam quae sunt poëtica: Historica enim fingere salva veritatis lege non licet. Tò cur causam sinalem notat, quae salus est publica, Reip. legitima vel in toto vel in parte administratio jurium conservatio, gentis &imperii incrementum, sacrorum cura, tribunalium &justitiae incorrupta administratio, literarum, Academiarum, Scholarum, rei militaris cura &c. de quibus Magistratus vel Principis alicujus officiis, tàm in pace quàm in bello, plenum Claudianus exemplum praebet in laude Stiliconis, aliisque Panegyricis carminibus, uti &Barlaeus. Tò quomodo involvit varios ritus, in ipsa dignitatis collatione observari solitos, quò pertinent praeces, unctiones, investiturae, infulae, pallia, fasces, coronae, laurus, sceptra, claves, gladii, annuli, poma aurea, &si quae alia sunt auspicii Regii, vel Ducalium, vel Episcopalium, &aliarum dignitatum symbola, ad quae variae allusiones formari posr6 sunt. *Hinc in subsidium vocari possunt, qui de symbolis illis scripserunt. Generatim de plerisque agit Böclerus in Disput: de Auspicio Regio, Sylvester Petra sancta de tesseris gentilitiis, de sceptro Berneggerus, de infulis Episcopalibus, pileo &c. Solerius, De annulis Licetus, Kirchmannus. Potes etiam huc referre symbola proverbialia vel gnomica Regum &Principum, quae collegit Reusnerus. Poteris etiam ad ritus veteres &aliarum gentium mores, data occasione, alludere. Yò quando tempus notat. Hic considera, quo anno, die, mense flat, &si quod memorabile antiquitus gessum sit: Perpende etiam, an in pacato statu an in turbulento sit respublica, an praesenti tempore memorabile aliquid in re publicaa geratur &c. In GRATULATIONE DE DOCTORATU eodem modo procedes. Ad rò quis pertinent inventiones, quae à nomine, patria, gente, familia, aliisque, quibus fungitur officiis, peti possunt. Si sit Consiliarius, Advocatus, Sacerdos, Archiater &c. Si aegrotus, absens, praesens &c. e. g. in Sparmannum Archiatrum Christinae Reginae. Boxhornius in poemat: p. 24. defratribus