Latin
Cap. XII. Hyle Inventionum
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 721
Unproofread scanNot analysed yet
Si Ethicus, omnes in illo dic virtutes imperare, &mediocritati assvetum, etiam hîc medium facile obtenturum. Etiam hic pro summo fine esse beatitudinem. Si Politicus; dic hoc imperium quandam esse rem publicam ubi Philosophus imperet, &Philosophi obediant, Rectorem à Rege non difetre, (huc refer ea, quae de regno sapientis in philosophia Stoica disseruntur) vigere hic societates, exelusa tamen conjugali, quae inter virgines Musas non admittitur, ut quae non corporis sed mentis tantum partus suscipiant. Nullos hic esse servos, sed omnes liberos (V. Lipsii manuductionem ad Philosophiam Stoi(am) suam Regi hic esse majestatem, sua regalia, sua Musis esse vectigalia, suas nundinas, suos vasallos, sua feuda, quibus investiantur, Doctores, Licenciati, Magistri, ut Comites, Barones, Nobiles: etiam hic esse equites sed Pegaseos, bella etiam geri, sed cum barbarie &ignorantia, sed in Musarum area, non in arena gladiatoria. Posses hîc formare acclamationes ad imitationem veterum. Si Mathematicus est, dic illum omne tulisse punctum, totum esse teretem &rotundum, quemadmodum virum bonum discribit Horatius; effecturum illum, ut imperium suum sit quasi quidam circulus, in quo extrema à centro seu medio virtutis aequaliter distent: Dic illum omnium rerum mensuram initurum, aequalia inaequalibus, paria paribus misturum. Si Orator &Poëta, dic illum instar Herculis Gallici eloquentiae catenis omnes sibi devincturum. *Possunt secundò ab insignibus inventiones duci, qualia sunt sceptra, pur 18 pura, aureae claves. Hìc subsidia suppeditabunt, Berneggerus in Oratione quadam de sceptro, Boeclerus de auspicio Regio, Idem in Apollonis sceptro ad Comitem Gustavum de la Gardie, Rectorem Upsaliae creatum, Ericus Puteanus in purpura Austriaca ad Principem Ferdinandum, ubi purpurae qualitates confert cum Cardinalitia dignitate, Tertiò à tempore inventio petetur, si fortè dies festus sit, aut quodam memorabili facto insignis. Ratione temporis, cùm semestris dignitas sit, possit comparari cum dictatura Romanorum &c. In gratulationibus de novo anno partes possunt constitui quatuor, è quibus, quod commodum erit, adhiberi potest, primò gratulamur de exantlato anno, ubi considerabis circumstantias varias, an annus fuerit Climactericus, an Periodicus aliquis vel similis, an dies novi anni in natalem ejus incidat, cui gratularis. An annus inter morbos vel alias fortunae difficultates sit exactus, (tùm enim in subsidium vocabis ideam carminis Soterii) an peregrè, an domi; tùm dices solis laborem eum imitatum esse, cumque eo domum rediisse: Yyyy An in bello vel pace. Ratione personae variari etiam possunt argumenta gratulatoria, si Princeps sit, dicas illum cum Consulibus Romanis annum pandere &fastos, conferre seculo felicitatem.