Latin
Cap. XII. Hyle Inventionum
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 723
Unproofread scanNot analysed yet
Ornamenta poëtica addantur, de partu mirabili è spuma maris, cerebro, femore, Jovis, Chao: de educatione à columbis, à capra Amalthaea: allocutiones ad stellas, auroram, patriam, Lucinam, bonam Deam &c. Quartò ab ἤθεσι sen rotis ad infantem, ad parentes, de familiae incremento. Si masculus, gratulare de haerede felicitatis ac indolis patriae, de bellicâ virtute, de studiis, si foemineus, pulchritudinem, ingenium Matris in illo commenda. In aoniversaris nereli inventiones à laude personarum additis onamentis poëticis onno punctum ferent. In Epiniciis sive gratulatione de victoriis convenient primò laci perso. 22 nales, laus scilicet victoris ex adjunctis huic argumento aptis, quae sunt quatuor illae virtutes imperatoriae à Cicerone in Oratione pro L. Manil notatae. Secundò loci, quibus fectum iaadatur omniaque illa Enthymemata apud Aristotelem de honesto &pulchro. Tertiò loci communes, difficile, impossibile, &quae sub his continentur. Quartò leci octo amplificatorii apud Aristotelem. In his omnibus latent specialia illa, gravitas facti propter firmitatem munimentorum, aliaque impedimenta objecta, fatum, auguria, hostium ferocitas, patriae fulus, libertas publica, gloria post mortem superstes, vota omnium pro longaevitate. Possunt addi varia ornamenta Topographica, pathographica, descriptiones è locis adjunctorum, pugnarum, periculi. Possunt addi comparationes &exempla more Poëtarum.