Latin
POLYHISTOR
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 74
Unproofread scanNot analysed yet
una cum Libris II. praecedentibus, A. 1695. ,seorsim autem A. 1698. ,recusus. XCV. Partes Polyhistoris residuas, Tomi scilicet Primi Libros IV. Posteriores (Grammaticum, Criticum, Oratorium &Poeticum), Tomosque Secundum &Tertium integros, Philosophiae, ejusque Disciplinis, Theoreticis pariter atque Practicis, Logicae item, Artibus Divinatoriis Magicisque, &Historiae, dicatos, quod attinet, in lucem quidem illae, cum Autor moribundus fieri id permiserit, e Praelectionibus de Notitia Autorum &,quae jungendae his sunt, Polybistoricis, proferentur, verum (si Reliquias Tomi I. ,praelo jam a Lipsiensibus, uti mox indicabitur, paratas, excipias) neutiquam ea, quam &Argumenti Dignitas exigit, &ab Autore Orbis Eruditus expectavit, vel Cum enim ἀκριβεία, vel perfectione, Lectoribus se commendabunt. Praelectiones istae Academicae extemporaneae maximam partem fuerint, nec eo studio, quod Monumenta Literaria, publicae luci destinata, exigunt, elaboratae, sed minore, uti fieri solet, cura e solius ferme memoriae penu depromptae, &Auditoribus dictitatae, Autor vero moribundus, in Colloquio cum D. Achille Daniele Leopoldo familiari, inseri atque addi suis quicquam, quod suum non esset, ab Editoribus vetuerit, non poterit sane ab his (nisi Lipsiensium exemplo, Voluntatis illius ultimae sint incuriosi) ullo evitari pacto, quo minus justa passim accuratio, saepissime autem plenior de Argumentis nobilioribus, nec mutila adeo εργασία, a Cenforibus rigidis, in istis, &Jure quidem, desideretur. Non tamen, ob naevos istos, luce publica censendae sunt indignae, sed Opus potius utilissimum, morte Autoris immatura interruptum, a Viris Eruditis ea, quam Voluntas hujus Ultima permittit, diligentia, emendatis Lapsibus, &Autoris Mnemonicis, &Auditorum (quorum solae supersunt Scriptiones, Hypomnematis passim Marginalibus a τῷ Μακαρίτη auctae atque illustratae, nullum autem ipsius Auτόγραφον) Graphicis, satis numerosis, Supplementisque necessariis seorsim, sub finem paginarum singularum, Scholiorum instar, adjectis, pertexi meretur &continuari. XCVI. Exantlare hunc Laborem, in Orbis Literati gratiam, Henr. Muhlius initio decreverat, Morhosii &Discipulus, &in Professione Poetica Kiloniensi Successor, uti, praeter Celeberr. Tenzelium, Literis ipsiusmet ea de re certiorem redditum (80.) ,ac Bibliopolam, qui suis A. 1692. sumptibus Librum Tertium Polyhistoris edidit Literarii, Lubecensem (81.) ,Frid. Bened. Carp(81.) in istius Praefatione. Carpzovii, Senatoris Lipsiensis, de Literis optime meriti, ac mihi, dum viveret, amicissimi, Epistola, Non. Oct. A. 1691. exarata, hisce me verbis edoCuix: De Polybistoris continuatione sollicitus erit Henr. Muhlius, qui me certum esse jussit, in Literas jam ab Autore integrum hunc Librum esse missum.