Latin
POLYHISTOR
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 76
Unproofread scanNot analysed yet
Unum istud forte haud immerito desideres, quod Continuationis hujus Collector, ultimae Morhosii Voluntatis, sive ignarus, sive immemor &incuriosus, Textui Autoris Auctaria atque Supplementa, vel sua, vel Carpzoviana, eaque crebra satis &copiosa, ubique ita immiscuerit, ut Lectorum, qui Praelectiones Autoris non viderunt MSStas, nemo haec ab isto queat discernere, &suum cuique vindicare. Libri sane Sexti Caput Secundum de Graeciae Oratoribus, &Septimi Alterum de ejusdem Poetis, tota Continuatori Lipsiensi debentur, cum nihil ferme de utrisque, in Praelectionibus Morhofianis, mancis hic atque imperfectis, sit annotatum. In coeteris autem Capitibus Libri imprimis Quarti, Grammatici (in sequentibus enim parcior talium occurrit seges), Supplementa ista tantundem saepe spatii, quantum ipse Textus, imo plus interErudita omnia esse fateor, &Nomine Morhosiano adeo dum, occupant. haud indigna, ut Autoris ipsius Commentationibus extemporaneis praeferri saepe mereantur, imo &ad Notitiam Autorum, de quibus agitur, plenam atque accuratam necessaria. Praestitisset tamen, me Judice, seorsim illa Textui subjungi, tum ut Morhosii satis fieret desiderio, tum ut a Lectore quovis, quid huic, quid item Continuatori, debeatur, accurate posset dignosci. Lucem ista Continuatio, a me, Bibliopolae Lubecensis rogatu, revisa, passim emendata, in Paragraphos distincta, Capitum singulorum instructa Summariis, &Hypomnematis Historico-Criticis subitaneis subinde illustrata, una cum Libris Tribus Posyhistoris Literarii prioribus, simul tertia vice recudendis, &Hypomnematum aliquot meorum accessione itidem loclupletandis, propediem videbit publicam. Accedent mea haec in Opus totum Prolegomena, Vitae simul &Scriptorum Autoris Historiam cum Judiciis Eruditorum de illo pariter atque hisce honorificis, complexa. Quatuor hos Tomi I. Libros residuos Tomi duo Polyhistoris Posteriores, Philosophicus (in Quinque Libros, Philosophico-Historicum, Metaphysico-Logicum, Physicum, Mathematicum &Ματαιότεχνον commode dispescendus) &Practicus (Libris Sex vel Septem quae Ethicam, Politicam, Oeconomicam Historiam, Theologiam, Jurisprudentiam &Medicinam, illustrant, exhibiturus), revisi quidem accurate atque emendati, nullibi autem (ut voluntati Autoris ultimae satis fiat) interpolati, suo tempore sequentur. XONII. Morhosium Ilustratum, seu Commentarium in ejus Polyhistorem, Christ. Matthaeus Knesebeckius, ICtus, in Prodromo Juris Publici Universalis, A. 1700. Rostochii edito (84.) ,Polyhistorem autem Bibliothecarium, sive Thesauri Polyhistorico-Legalis Librum I.