# Polyhistor. Vol. 3 763

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE EXCERPTIS AD DISCIPLINAS ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/763
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/763

ria in Jure loca occurrunt. Quo in labore si quis sedulus fuerit, facilè de selectis argumentis quaedam scribet. Et sunt, quibus librorum indices in instructâ bibliothecâ officium hoc praestant. Sed de iis omnibus aliquando copiosius alio loco agam. Loci communes Practici in Jure formandi è scriptoribus practicis. Tituli 36 horum excerptorum formari possunt secundum titulos Pandectarum, vel secundum materias juridicas. Specialissimos titulos facere possunt leges; sub legibus notentur casus singulares, Subjiciantur Autores, qui tales casus decidunt. Formentur illa excerpta, quantum fieri potest, per lemmata. Exemplum talium Locorum communium suppeditat Index practicus super opera Carpzovii. Jam verò si quis ex omnibus autoribus practicis, qui interdum incidenter aliquos casus proponunt ac solvunt, tam veteribus Bartolo, Baldo, Jasone &c. quam recentioribus, illa omnia colligat, quae illuc pertinent, mature sibi acquiret cognitionem talium rerum, quae utilissima per omnem vitam futura est, si quis vel de Jure responsurus sit, vel causam aliquam ut Patronus aget. Ita enim nunc Jurisprudentia comparata est, ut plus saepe valeant praejudicia & Doctorum sententiae, quam ipsae leges. Quare si quis casum in terminis, ut loqvuntur, pro se allegare possit, is non parum in judicio proficiet. Quod si quisJ Ctum vel Judicem aliquando acturus sit, is maturè satis sibi de talibus excerptis prospiciat. * Fundus horum collectaneorum in; practicis autoribus est: Sunt verò omnes illi practici, qui de actionibus, processibus scripsere, item de praesumptionibus, probationibus, testibus, omnibusque illis, quae ad processum pertinent: deinde qui consilia, decisiones, sententias receptas tradidere, item qui de omnibus materiis Juris agunt, non tam ut leges explicent, quam utidbservationem earum in praxi ostendant, quales sunt multi, Itali praesertim & Hispam, qui libros operosos scripsere, praecipuè de argumentis practicis. Bibhothecam aliquam praestat liber ille, qui vocatur Oceanus Juris, multis constans voluminibus, quo continentur particulares illi tractatus veterum Autorum Bartoli, Baldi, Jasonis, Accursii, Decii &c. Ex omnibus illis si quis tales locos confecerit, mirifice his in rebus proficiet, non quà scientiam solum, sed & quà lucrum & opes. Talia enim excerpta merae sunt aurifodinae, neque gratis conficiuntur. Pergimus ad Collectanea Medica, atque hic è Physicis patet, de quibus suprà egimus, quomodo illa construenda sint. * Non est hîc exegeticis collectaneis adeò opus, cum non tam autoritate, quam ratione & experientiâ, studium medicum constat. Interim si quis Academiae labores suos destinavit, aut libris scribendis operam dabit, illi non inutilis labor futurus est, si ad Hippocratis libros notet (1.) Commentatores (2.) loca, quae tam à Medicis quam à Philologis illustrantur (3.) experimenta in morbis ipsis vel ab aliis vel ab ipso probata, è variis observationum practicarum libris.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
