Latin
DE EXCERPTIS AD DISCIPLINAS ET
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 764
Unproofread scanNot analysed yet
Idem in GaleDdd dd 2 no fieri posset; sed opera ejus nimis sunt diffusa, quàm ut tam vasto Oceano quis se credat. Si Hossmanni commentarii prodiissent in lucem, uno illo possemus esse contenti. Possunt &collectanea secundum materias institui, quod aliqui fecerunt. Pro physiologicâ cognitione, secundum classes rerum naturalium &Physicam specialem ordinanda illa sunt. Sed misceri uno omnia libro non possunt. *In Botanicis peculiaria institui debent 1. Herbarum in natura, quae herbaria viva appellantur. 2. Historica &Medica de iis, magno futura usui, quae apud Herbarios veteres &recentiores, Theophrastum, Dioscoridem, Plinium, Tabernaemontanum, Simonem Pauli, aliosque notata sunt, illa per indicem tantum colligantur. Benjamin Priolus in Appendice historiae suae Gallicae promisit tractatum de universâ re plantariâ, sed praeter titulum adhuc nil vidimus, &dubito an unquam proditurus sit. Certè multae magnaeque disputationes circa rem herbariam sunt. Conferendi Scaliger, Bodaeus à Stapel in Theophrastum Salmasius in Solinum &in Hyle latricâ. Addendus etiam est Hoffmanni Tractatus de Officinalibus. Subjungi illis collectaneis etiam possunt Chimicae operationes, &quidem singulis herbis ex Angelo Sala aliisque Scriptoribus recentioribus, è Conradi Gesneri Euonymo, &colloquiis ac communicationibus cum Chimicis Usitatas &officinales praeparationes jamdudum collegit Schrôderus in Pharmacopoeia, in quam extant Hoffmanni commentarii. Zvelfferus in Pharmacopoeia sua, &qui pleraque ex illo cepit Feburius Gallus, ac plures alii. *Ut in Botanicis, ita &in Mineralibus institui collectanea possunt. Tituli formandi secundum classes Mineralium. Subjiciendae illis sunt (1) praeparationes rudiores in fodinis ex Agricola, Erikero, Lohneisen &c. (2.) praeparationes officinales communes, è libris Pharmacenticis, quos modo nominavimus. (3.) secretiores praeparationes è communicationibus privatis notandae. Conjci in hunc librum omnia possunt audita, visa, cogitata. Exierunt hodie in lucem talia collectanea, historiae laboratoriorum, &nuper quaedam invi44 tis autoribus subrepta ac publicis typis promulgata. *In his praecipuum locum merentur, quibus viva manus accessit, &quorum fides in dubium vocari non potest. Solent enim hîc multi promissis esse divites, multas operationum vias ostendere, quas ipsi non ivêre, à quibus sibi quisque caveat: inprimis si ad metallica tendant, quorum integram Chiliada Johann. Joach. Beccherus edidit. Sed ab illis sibi quis temperet, nisi opum &temporis irreparabilem facere jacturam velit. Multa enim sunt ab impostoribus &agyrtis conficta: in multis etiam, quae bono fundamento nituntur, ἐγχειρήσεις quaedam celantur. *De rebus animalibus collectanea quoque singularia institui possunt, in quibus notentur (1) physsologica vel circa genesin illorum seu ortum, vel circa anatomen è vastis commentanis Gesneri &Aldrovandi per Cap. XIII. De Exceipt ad Disciplinas &Facultates pertinent. per indicem: è caeteris scriptoribus, observationibus anatomicis similibusque, qualia nunc plurima in Diariis &Ephemeridibus eruditorum occurrunt, majori cum cutâ: Illi enim accuratius hoc in argumento versantur.