# Polyhistor. Vol. 3 766

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE EXCERPTIS AD DISCIPLINAS ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/766
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/766

Praeterea magno illa res adjumento est Medico in loco aliquo certo praxin instituturo: Statim enim novit vel commoda illius vulgaris Medicinae, vel errores. Notavit Thomas Bartholinus diligenter Medicinam Danorum domesticam, & singulari illam libro complexus est. Praxin quoque utilissimam instituendam plantis indigenis docet Olaus Borrichius libro de usu plantarum indigenarum. Quod si facerent etiam caeterarum nationum Medici, & quidem eâdem fide & diligentiâ, non parùm augeretur res Medica. Ego nec sympathetica illa, imo nec superstitiosa, quibus vulgus uti solet, praetereunda censeo. Etsi enim in illis ineptiae nonnunquam miscentur, prudens tamen Medicus facilè, quid in illis vel veri vel vani sit, facile existimabit, ubi ad judicii Lydium lapidem omnia revocaverit. Latitant saepe in rusticorum & vetularum observatiunculis, quae non credas, magnisque contemplationibus occasionem dare possint. Talia multa in Theatro Sympathetico Norimbergae edito, in Maxveldii Medicinâ Magneticâ, occurrunt; Cujus libri mentionem lib. 1. Polybistoris nostri c. 1i, n. 13. tecimus. Ille quidem à Medico Heidelbergensi Cl. Francio An. 1678. editus est; Sed parte practicâ mutilus, ut ipse MStum accepit: Sed deprehendi postea, eundem pene librum in paucis discrepantem à quodam Samuele Boultono Anglicâ linguâ Anno 1656. editum. Sed tamen & ille Autor, quisquis est, fatetur, non omnia sua esse, sed aliunde, & ut ille suspicatur, à quodam Chimico D. Everardo transsumpta. Diligenter in talibus Excerptis notandae sunt circumstantiae personarum, quibus adhibentur vel adhibita sunt remedia. Loci, Cibi variatio corpus ipsum variant. Evenit interdum, ut quibusdam prosint medicamenta, minimè verò aliis: Obstat enim singularis corporis dispositio, quod vel è purgantibus manifestum est, quae apud aliquos vim suam planè perdunt, & in emetica vel diaphoretica degenerant. Pro variatione etiam Climatum remedia variant, quod vulgò parum consideratur à Medicis. Hinc fit, ut, cum principia Medicinae à Graecis sint tradita & remedia morborum, Medici, qui sub frigido climate curationes instituunt, alios interdum effectus sentiant. Praeterea herbae originariae alicujus loci majorem saepe vim habent, quam transplantatae, imò interdum planè aliam. Homines, qui continuo vini potu utuntur, aliam administrationem medicam requirunt, quam qui aquae, lacti, cerevisiae & crassioribus cibis adsueti sunt. Omnis enim corporis sanguis, succi & humores, è varierate ciborum & potus alterantur, atque inde ingenio ipsi omnibusque morbis sua indoles est. Omnes illas circumstantias attendere Medicus debet. Potest quidem aliorum etiam colligere observationes & formulas; sed illis non usque adeò securè insistet, cum Cap. RIII. De Excerpt. ad Disciplinas & Faculates pertinent.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
