Latin
767.1 to 767.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 767.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
cum ipsi, qui observationes Medicas scribunt, non sint semper adeò diligentes in notandis circumstantiis. In consiliis Medicis interdum illae operosius excutiuntur quam est necesse. *Possunt &Collectanea institui ratione sub 52 jectorum, quae necessaria ego esse Medico puto ad cognoscendam hominum naturam. Est enim singulis subjectis sua quaedam ἰδιοσυγκρασία, quae etiam per aetates mutari solet, quam diligenter notare debent Medici, qui è felici curatione gloriam &lucrum sperant. Sanè in hâc arte dies diem docet, &prioris discipulus posterior dies. Qui antea, etsi ceu digitos unguesque suos omnia Medicorum scripta noverat, historicam tantum cognitionem habuit, nunc judicii etiam regulas sequi debet. Sub titulis itaque personarum, notandum est, quibus morbis aliquis laboraverit, quâ aetate, quâ constitutione, &similia. Ita felicius procedere potest Medicus in aliis morbis, qui forte subjectum illud occupabunt. Ad finem haec perduxeram, cum singulari casu mihi ab Amico Bo-53 dini ineditus hactenus Dialogus de abditis rerum sublimium arcanis (cujus supra lib. 1 c. §. n. 7. mentio facta est) offerretur. Quem cum perlegerem, ipso illo primo libro, quo occasionem Dialogi illius Bodinus exponit, Coronaei Pantothecam descriptam vidi, quâ ille universam rerum naturam omnemque ejus supellectilem &instrumentum mirabili solertiâ collegerat, ac omnia quae legerat &audiverat, velut in promtuarium aliquod contulerat. Statim hîc in mentem mihi venit Scrinium literatum Cl Placcii, cui illa Pantotheca quodammodo similis videbatur, nist quod rerum naturalium collectioni potius destinata ad istud Naturae &Artis Theatrum Beccherianum, (de quo lib 2. cap. 4 n. 40) quodammodo accederet. Qvoniam vero etiam ad excerpendum &colligendum machina illa instituta fuit, operae pretium me facturum existimavi, si è libro rarissimo omnem ejus, ut illic legitur, delineationem proponam. Ita verò haec habet: Illud optimum quod Coronaei domus cum infinita librorum ac veterum monumentorum varietate &copia, tum etiam instrumentorum, sive ad Musicam, sive ad omnes artes Mathematicas, refertissima esset; nihil tamen mihi rarius visum est, quam Pantoeneca quadrata sex pedum, divisio cujusque pedis in sex Apothecas quadratas, numerum ex quadrato XXXVI. in se ducto conficiebat capsulas mille ducentas nonaginta sex.