# Polyhistor. Vol. 3 767.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 767.5 to 767.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/767.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/767.5

Senarium autem selegerat, quod is numerus solus inter digitos perfectus esset, ac latissimè in universâ naturâ pateret, non modo ad plurium animantium aetates, quae hoc numero terminantur, verum etiam, quod in tota naturâ sex tantum corpora sint perfecta, sex tantum colores simplices, sex sapores simplices, sex hurmonicè concentus, sex tantum metalla simplicia, sex locorum situs, sex etiam sensus cum sensu communi. Pantothecam ex oleâ, id est, ex incorruptibili prope materiâ fabricari jusserat, ut mundi universitate ejusque supellectilem & omne instrumentum contineret: principio imagines octo & quadraginta inerrantium siderum, Planetarum, Cometarum, similiumque impressionum, elemenPolyhist. Literar. Lib. III. Cap. XIII. De Excerpt. &c. elementorum, elementarium corporum, lapidum, metallorum, fossilium, stirpium, aniEt quoniam mantium, quaecunque nancisci poterat, ordine quaeque suo, aptaverat. stirpium ac insectorum omnium forma exigua pantothecâ nec contineri, nec haberi propter raritatem poterant, pictura vel scriptura vel genere quaeque suo capsulis denotabantur, ut Caper, Rhinoceros, Cobras Indicus, hisque similia: Caetera vel inferri curauerat, vel illata cuemerat.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
