# Polyhistor. Vol. 3 77-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE LIBRIS DAMNATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/77-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/77-2

Hic emnem lapidem movit, ut, sollicitante Isaaco Vossio, pro Reginâ Christianâ exemplar aliquod obtineret. Legi loca illa in Epistolis ejus possunt, p. 322. 325. 316. 335. 350.* Nunc verò pleniorem ejus libri notitiam orbi erudito suppeditavit Vir reverendâ dignitate & variâ eruditione conspicuus, Jobannes Dieccuanuus, per Ducatus Bremensem & Verdensem Superintendens generalis, qui in hac Kiloniensi Academiâ elegans hoc & eruditum disputationis sux mauguralis argumentum extare voluit: de Natualismo cum aliorum, tum maximè Joh. Bodini, ex opere ejus MSto & usque adhuc ἀνεκδότῳ de abditis rerum sublimium arcanis. Ille hanc ἰυτυχίαν habuit, ut, quod alii tot laboribus & sumptibus quaesiverunt, illi ultrò in manus incideret. Nam duplex horum Dialogorum exemplar obtigit; quorum alterum eas antiquitatis notas habuit, ut ex primis Bodiniani operis apographis esse nullus ipse ambigat, olim ex Bibliothecâ Gulielmi Laud Archiepiscopi Cantuariensis magno aere redemptum; Alterum verò recentius ante XX. cum haec scriberet, annos è codice Fatini festinanti manu descriptum: quod tamen non rarò lacunis Anglici codicis supplendis, & emaculandis librarii vitiis utiliter adhiberi potuit Liber autem ita inscribitur: Colloquium Heptaplomeres de abditis rerum sublimium arcanis. Ἐπταπλομερὲς inscriptum est, non, quod in septem libros distributus esset, ut Sarravius existimavit; sed, quod septem viros, Paulum Coronaeum Frid. Podamicum, Hier. Senamum, Diegum Toralbam, Ant. Curtium, Salomon. Barcassiam, & Octav. Fagnolam, operis inter se partitis, perpetuò confabulantes introduceret. Primo Pontificiorum, secundo Lutheranorum, tertio omnium sectarum, quarto Naturalistarum, quinto Calvinianorum, sexto Judaeorum, extremo denique Muhammedanorum causam tutandam commisit: Qui omnes ita de fidei controversiis συζητοῦσιν, ut Christiani, sive Pontificii, sive Lutherani, sive Calviniani, succumbant semper; reliqui verò, inprimis Judaei & Naturalistae triumphent. Haec ex ipsa illa Dissertatione adducere volui, cum accuratior ejus dari notitia nequeat. Memorabile & hoc est, quod ipse notavit ex schedâ quâdam manuscriptâ, 10 quae Guidonem Patinum ex Gabr. Naudaeo audivisse commemorabat, fuisse Venetiis quatuor homines, quì singulis hebdomadis instituendarum super variis religionibus dissertationum philosophicarum causâ hic convenerint; in iis Coronaeum Rothomagensem, & Gulielmum Postellum Notarii vices sustinentem, cujus chartae postea ad manus Bodini pervenerint, & huic scripto conficiendo fuerint adhibitae.* De Postello Henr. Stephani narrat in Intro-11 ductiore tractatus de conformitate miraculorum antiquorum & novorum c. 14. p. 100.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
