Latin
79.1 to 79.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 79.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
XCIX. Nec tamen Operi, tot nacto Admiratores, ut nullum ejusdem generis aliud majori, nostris temporibus, exceptum fuerit applausu, sui defuere Censores. Ipsi Duumviri, quorum laudes illius invidendas §. praecedenti recitavimus, Celeleberrimi, Christ. Thomasius &Wilh. Ern. Tenzelius, in suis ejusdem Recensibus, §. 93. allegatis, passim ab Autore, ἑυκαίρως ἀκαίρως, dissentiunt, nonnullosque simul Errores ipsius Historicos detexerunt. Qualia παροράματα, in Hypomnematis etiam ad istud nostris Historico-Criticis, quorum supra facta est mentio, subinde sunt notata. Sed Naevi adeo exiles, à quibus nemo immunem se, quantacunque accuratione adhibita, in istius molis atque Argumenti Opere, praestabit, Faciei illius pulcherrimae nullam conciliant deformitatem, fassusque est, in Praefatione, ipse Morhosius, non pauca, vel a describentis manu, vel sua etiam festinatione, Sphalmata, fortasse etiam ἀμαῤτήματα μνημονικὰ, quibusdam in locis irrepsisse, qua, manum extremam poscentibus Nundinis, non sollicite adeo a se consignari potuerint. Majoris momenti est Eγκλημα, quo nonnulli nimiam Autori festinationem objiciunt, &,hujus vitio, accurationem atque concinnitatem debitam Polyhistori deesse arbitrantur, Celeberr. Tenzelius scilicet, qui (2.) miram eunt, scribit, arguere properantiam, &Nicol. Christ. Lynckerus, Antecessor Jenensis, cui (3.) Liber Primus, sive Bibliothecarius. satis disjectae &inaequalis disciplinae esse videtur. Ipsemet sanè haud diffiteor, Autorem, si otio abundasset necessario, Praelectionibus illis de Notitia Autorum, è quibus hoc Opus enatum est, extemporaneis limam passim adhibere potuisse accuratiorem, multaque in Posyhisfore plenius, multa exactius, multa dilucidius &ordine meliori, quam factum est, in Scriptorum praesertim &Argumentorum, de quibus disseruit, Historia, proponere. Verum enim vero, ut taceam, non fuisse ei propositum, omnia, quae de singulis, vel Argumentis, vel Autoribus afferri possent, undecunque corradere, sed suas ipsius potissimum, in quolibet Literaturae genere, promere Observationes, propriaque de Scriptoribus istorum, quos legisset, exhibere judicia, tot, cum Laborem hunc aggrederetur, curis premebatur atque negotiis, tam afflicta ac dubia erat valetudine, tamque exiguum sibi videbat restare Vitae spatium, ut Oceano adeo vasto sese committere, cupido etiam atque volenti, haud fuerit integrum, imo hac quoque Methodo, quam elegit, compendiaria &minus exacta, vix tres priores Libros, strenue licet opus coeptum urgenti, absolvere licuerit.