# Polyhistor. Vol. 3 79.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 79.5 to 79.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/79.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/79.5

Ipse causam suam, in Praefatione, verbis Jam dixit sequentibus: Etsi multo elaboratius enucleatiusque Opus hoc dari poterat; neque enim, quam debebam, poteramque, aliis saepe rebus distentus, impendi curam; erunt tamen in illis, utut subito calore effusis, non pauca, quae juvare Juventutis studia possunt, in quibus, si non accuratissimi Judicis, saltem boni Judicis, munere defungar. Scripta sunt haec plane eo, quo Joach. Fortius libros scribi voluit, modo. Quae hic chartis illevi, vix interdum relecta, Tabellario deportanda dedi, exscripsit illa, ut a calamo venerant, Typographus. His saepe Academica & Domestica Negotia, Curae familiares ex obitu carissima Uxoris, Valetudo non semper commoda, moras injecerunt, ut jam praecipitati, jam interrupti labores, rigidiori Examini, & ulteriori limae, locum non reliquerint. Spectat huc & alterum Apologema, Lib. I. c. 16., p. 173.: Nunc ad Autores ipsos perveniemus, quorum recensionem non magno Apparatu & Pompa instituemus, sed praecipua quadam de iis monebimus, quae τῆς πολυμαθεῖας Studiosis imprimis profutura existimamus. Neque (100.) V. die gebrochene Spott-undkaͤsterpfeile M. Joli. Matthaei p. 429. (t.) p. 71. 72. (2.) in Dial. Menstr. Germ. M. Fobr. 41689., p. 198. (3.) in lustruct. Forensis Introitu§. 7., lit. E. 1.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
