# Polyhistor. Vol. 3 79

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE LIBRIS DAMNATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/79

Tollit praeterea causam finalem, ut humani ingenii commentum: quâ sublatâ, nihil nobis amplius sperandum metuendumve est. Plus ergo in illo nequitiae & insaniae est, quàm in ipso illo de tribus Impostoribus libro, qui tamen non omnem divinitatem evertit. In Christum Salvatorem ejusque historiam, etsi timidiusculè, multa tamen effundit, quae illam labefactent: Quae illi è Judaismo fortè adhuc haeserunt, in quo multa ejus generis sunt, ut ex iis libris, quos sub titulo Telorum igneorum Satanae in lucem edidit Cl. Wagenseilius, apparet. Non defuere tamen, qui hujus hominis insana dogmata retuderint, Henricus Morus, Mansveldus, &, qui caeteris praeferendividentur, Blyenbergius & Pojeretus, eâdem, quâ ipse triumphos ducere voluit, mathematicâ methodo usi. Cuperus in arcanis Atheismi retectis paullum languidior est. Hujus generis plures alii sunt libri, ut: Ars nihil credendi, qui adscribitur 16 Gothofredo a Valle, cujus mentio fit apud Voëtium Disp. de Atheismo: alius, cui titulus, Cymbalum mundi, cujus itidem Voëtius mentionem facit, autorem ejus nominat Bonaventuram de Periers. Henricus Stephani in Tract. praparatorio ad Apol. Herod. c. 26. Mersennus Commentario in Genesin p. 689. vocat eum de Perez. Qui ipse Mersennus suo illo in Genesin Commentario omnia illa, quae ab Atheis & Naturalistis proponi argumenta solent, summâ diligentiâ, collatis etiam amicorum aliorumque virorum doctorum operis, coacervavit. Pandectas hunc librum multarum rerum curiosissimarum, mathematicarum, naturalium, dixeris. Extat alius liber nefarius, cui titulus: Cur receptum sit Evangelium, qui Valeo tribuitur.* Vanini Dialogi illud Atheismi 17 virus sub dialogorum formâ tegunt, in quorum titulo disertis verbis Natura Dea & Regina dicitur, quae in privilegio Regio, quod mirum, repetuntur. Amphitheatrum ejus sanum est, ac subtiliter pro animae immortalitate disputat. In illo, ut hoc obiter memorem, legi, quod sibi violentam mortem ex Marte in octavâ collocato praedixerit: Vivicomburio enim ob Atheismum affectus est. * Praeceptorem ille habuit Pomponatium, ejusdem genii ho-18 minem, sed acutissimum disputatorem, cujus extat adversus immortalitatem animae liber, ab Antonio Sirmondo ex ipsis Aristotelis principiis, quibus ille abusus fuerat, refutatus. Liber ejus de Incantationibus multa quoque pro19 fana continet, ut scripta ejus omnia.* Ochini Dialogi praeter Polygamiam, quam propugnant, nihil ex Atheismo trahere videntur.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
