# Polyhistor. Vol. 3 8.5

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE LIBRIS DAMNATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/8.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/8.5

Fuere quidem tales libri inter τὰ μυστήρια τῆς ἀσεβείας & ἀνομίας publicâ censurâ relati, neque in publicum prodierunt; sed nunc libri aequè mali, pene dixerim pejores, impunè in publicâ luce comparent, & ab omnibus le15 guntur.* Quid est Benedicti Spinosae libis pestilentius? & hi tamen ubique triumphant. Annon Tractatus ejus Theologico-Politicus omnem elevat librorum sacrorum divinam fidem? annon miracula omnia explodit & exsibilat? Ejus Ethica illa Atheismi principia tam nudè exponit, quanquam subtiliter & argutè, ut imbecillos animos facilè capere possit: Duobus enim fulcris Religionis & providentiae divinae sublatis universum cultum divinum evertit. 1ollit libertatem agendi, inductâ Mathematicâ aliquâ necessitate: Quâ positâ nullam esse, quae de rebus nostris disponat, providentiam, necesse est, omniaque mutuâ causalitate à se invicem dependente agunt.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
