# Polyhistor. Vol. 3 80.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 80.1 to 80.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/80.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/80.1

Neque enim Nomenclatoris hic partibus fungimur, qui & Vitas, & tempora, & Libros Autorum, justa serie recenseat, quo labore alii defunguntur; sed ad solum nos usum respicimus, quem in cognitione rerum praefixum sibi habere bonarum Literarum Cultores debent. Cum primum Scholis privatis illa proponeremus, pleraque, quae in sequentibus de Autoribus dicemus, ex memoria, sine ullo Libro Commentario, aut operosa meditatione, nobis depromta sunt, ut optime norunt, qui tum illis interfuere. Non displicuit ille Viris Eruditis, utut extemporalis, Labor, qui ejus editionem saepissime ursere; & nunc quidem Juventutis praecipue commodo illa publici juris facimus, interjectis nonnullis, quae sub manu, cum illa concinnaremus nata sunt. Professori Academiae Batavicae, qui, in Colloquio cum Henr. Muhlio, Belgium perlustrante, familiari, tum multa alia in Posybistore reprehendit, tum Methodum imprimis Veteres, in soluta pariter atque ligata oratione imitandi, Lib. II., c. 13. 14. 15. & 16. , commonstratam, tanquam operam minutiorem, putidam ac ad pueros ablegandam, superciliose notavit, a Celeberrimo Muhlio, in Praefatione Operum Morhosii Poeticorum, A. 1697. jam est responsum. Sed & ipse Morhosius παρέκβασι hanc suam (quam seorsim forte edi praestitisset, nisi Autor omnium suarum Lectionum Academicarum Nucleum in Posyhistorem, mortem propinquam praesagiens, decrevisset constipare) in Praefa. tione ita excusat: Ubi de Exercitationibus ago, copiosior in exemplis fui, quoniam ere juventutis, cui omnis mea Opera dicata est, fore credidi, si illa paulo plenius proponerem. Qua in re a peritis & aequis ast imatoribus veniam me facile impetraturum confido. C. Studium Chymiae nimium, quod Libri I. Capita X. & XI., de Scriptoribus agentia Mysticis ac Chymicis, ubique produnt, non a Tenzelio solum (4.), sed & me ipso, in Homonymoscopia, quod, hujus vitio, in Scriptorum Veterum Chymicorum ψευδεπιγράφων adversus Reinesium, Conringium, aliosque, Vindiciis, subinde coecutierit, passim (5.) ostendente, notatum, cum aliis Viris Magnis, Errore eodem amabili, sive delectatis, sive dementatis, Nostro fuit commune, & vel hoc nomine excusationem admittit.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
