Latin
80.5 to 80.7
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 80.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Huic Chymiae Amori imputandum est etiam mitius, non de Paracelso solum, aliisque in numerum Fanaticorum vulgo relatis, sed Jacobo etiam imprimis Bohmio, Sutore famae inter Theologos ambiguae illiterato, ejusque Scriptis Sacris, Judicium, Lib. I. c. 10. ,p. 64. ,obvium, quod ab hujus Patronis, Frid. Breclingio (6.) ,Andr. Stüibelio (7.) ,aliisque, honorifice passim allegatur, ab Erasmo autem Francisci, Adversario ejusdem (8.) ,operose, partim in sensum detorquetur commodiorem, partim vero impugnatur. Verum hos aliosque naevos, in Opere tantae molis, Argumentique adeo diffusi ac multiplicis, nemo Cordatus morabitur, aut in partem interpretabitur pejorem, sed, Homerum etiam quandoque dormitare, imo fas esse in Opere longo somnum obrepere, a Vate Venusino edoctus, suum Autori πολυμαθεστάτῳ, suum Volumini eximio, &tot Eruditissimorum quorumvis candidos promerito calculos, nihilominus statuet pretium. Ubi plura nitent in LIBRO, non ego paucis Offendar maculis, quas non incuria fudit, Verum humana parum cavit natura. Quod ejusdem Lyrici Romani Judicium sapiens te, L. B, mecum esse approbaturum, &grata mente posthumos, qui in lucem jam prodeunt, Morhosii τοῦ Μακαρίτυ Labores Polyhistoricos, etsi ultimam Autoris limam non expertos, perlecturum, nullus dubito. Scripsi Flensburgi Cimbrorum, exeunte Anno Aerae Christ. MDCCII. 612. (6.) in Anti Calov. (7.) in Append. Jud. de Aug. Pfeifferi Scepticismo Spener. Germ. p. 157. (s) in den gebrochenen Spott-und Laͤsterpteilen M. Joh. Matthaei, Scripto A. 1692. edito, p. 427431.