# Polyhistor. Vol. 3 81-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE LIBRIS DAMNATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/81-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/81-2

queritur: Ubi Catalogos illos, qui jam à Concilio, jam à Pontificibus, jam à Rege Hispaniae aliisque, confecti sunt, ordine recenset. Scilicet, ut partium studia ubique regnant, ita & in his rebus, in quibus non eadem omnibus mens & sensus est, prout affectu aliquo ducuntur Censores, decretoria aliqua sententia pronunciatur. Ipse tamen Bailletus non multum hâc suâ operâ proficere Censores fatetur. E nostris errores & defectus horum catalogorum nuper singulari libro detexit Daniel Francus, quem super hoc argumento legere operae pretium erit. Post illa, quae adversus fidem sunt, meritò censurae subjicuntur, quae con-28 tra bonos mores. In his primò sunt obscoena, quae laedere teneros animos ac veneno inficere possunt: Quo nomine omnes illi flagitiosi libri praecipuè notantur, qui sacra Aphrodisia impudico calamo depingunt, quales Graecia olim libros magno numero dedit, quorum tamen facilis felixque jactura est.* In-29 ter obscoenos nostri temporis familiam ducit Satyra Sotadica Aloysiae Sygaeae adscripta. (s) Pessimus & flammis dignus liber, nisi quod elegantiâ latinae linguae sordes suas ornet. * Moneo hic, nequam fuisse hominem, qui Aloysiae Sygaeae & Meursio illum librum adscripsit: omnia illa conficta esse puto. Liber ille, me judice, planè novus est, & ab impuro homine scriptus, qui ut à se amoliretur crimen, feminae innocentissimae & castitissimae illud imposuit, & Meursium hominem doctum in criminis societatem perduxit. * Aloysia Sy–31 gaea nobilis fuit femina, & illustri ex gente apud Hispanos, cujus cum singulari castitatis laude meminit Nicolaus Antonius in pulcherrimo opere Bibliothecae Hispanicae: ubi cum omnia diligentissimè recenset, ne γρὺ quidem de hoc scripto memorat, ut certè memorare debuisset, si extitisset tum libellus ille, seu vero seu falso ejus nomine cognitus: Famam enim ejus procul dubio vindicasset; & perquiruntur ab ipso MSti libri omnes Autorum Hispanorum magnâ diligentiâ. Eruditissima illa fuit, ac amplissimum ejus elogium habet (s) Autor Satyra Sotadicae, quae Aloysiae Sigaeae nomen falsò praefert, verus fuit D. Joh. VVestrene, JCtus in Batavia Hagiensis, à Chr. Thomasio (in Cogitatis circa Libros Recentiores Menstrui, Germanice A. 1688. editis, p. 586.) Literis nominis Initialibus subobscure indicatus, a Cl. Tenzelio autem (in Dial. Menstr. Germ. M. Febr. A. 1693. p. 166. 169), ex Hadr. Beverlandi Sehedis, detectus. Conf. Homonymoscopiam nostram, habet Joannes Vasaeus in Chronico Hispanico cap. 9. Andreas Resendius in Epistola ad Mariam Principem ita de illa: Altera Sygaea est, Virgo admirabilis, unam Quam natura potens ideo produxit, ut esset Femina, quae maribus vitam approbrare supinam Posset, & ignavos magnò adfecisse rubore. Nam cum septenae vix dum trieteridis annos Computat, indefessa dies noctesque Latinas Volvere non cessat chartas, non cessat Achaeas, Moseaque & Solymos rimatur sedula Vates. Quin per Achemenios scopulos Arabumque salebras Currit inoffensè linguarum quinque perita.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
