Latin
TOLTIIOR
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 82
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim ita in arctum compingendus est animus noster, ut intra unam aliquam artem subsistat. Qui enim illud faciunt, iniqui profectò Judices, non perspiciunt, quantum natura humani ingenii valeat: quae ita agilis est &velox, ut ne possit quidem aliquid agere tantum unum, si Fabium audimus. Non audiendi sunt homines imperiti, qui humano ingeniô majorem, vel inutilem &rebus gerendis adversam πολυμάθειαν criminantur. *Est scilicet quaedam scientiarum cognatio &conciliatio, unde &ἐγκυκλοπαιδείαν vocant Graeci, ut in unâ perfectus dici nequeat, qui coeteras non attigerit. Sellularsarum, vilium &sordidarum artium alia ratio est, quibus nulla inter se est conjunctio; ex quarum ingenio liberales illae censendae non sunt. Fabrilia qui tractat, impunè ignorare sutoriam potest: At in liberalibus illis conspirant omnes manusque jungunt. In Architecto suo quid requirat Vitruvius, novimus. Nulla penè disciplina est, quam ille non attingi velit. In Oratoribus &Poëtis, perfectis scilicet, ea omnia, quae in Architecto suo Vitruvius, requirunt earum disciplinarum Magistri. *Et has quidem scientias artesque omnes ita congerendas in Philosophum suum judicarunt Stoici: ut nec mechanicarum artium rudem esse voluerint, ac indignum eo crediderint, si aliorum ministeriis ad vitae civilis necessitates uteretur. Ut enim ille &dives, &Rex, &nobilis; ita &Sutor, &Faber, &Pistor sibi erat. *Cujus elegans &festivum ab Apulejo in Hippiâ producitur exemplum: qui praeter eximiam artium omnium ingenuarum cognitionem omnium opificiorum erat callentissimus. Nam quae secum habebat, omnia sua manu confecerat, &vestes, &calceos, &annulum, &signaculum in gemmâ faberrimum. *Simile, imò majus in Julio Caesare. Bottifangâ exemplum proposuit Erythraeus Pinacoth. II. n. 17. qui praeter singularem in omnibus artibus liberalibus peritiam femoralia, thoraces, sibi ipse formabat suebatque; omni instrumento Musico non canebat solùm egregiè, sed &illa melius quàm quivis alius artifex conficiebat: penicillo Pictores; acu pingendo Arachnen ipsam provocabat; ut mulierculis, quae artem illam profitebantur, pudorem incuteret. Hos suo abundare sensu haud aegrè patimur, facilè virum sapientem excusaturi, si in opere fabricando corpus non fatiget: qui ingenio tamen operationum illarum rationes exploratas habere potest.