# Polyhistor. Vol. 3 82-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE LIBRIS DAMNATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/82-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/82-2

Joannes Merulus nobilis Toletanus vocat seculi sui Minervam. Scripsit Epistolas Latinas: Dialogum de differentiâ vitae rusticae & urbanae: Poëtica quaedam, de quibus nihil editum. Prolixè illa omnia recenset Antonius sed de infami hoc scripto nec vola nec vestigium apparet. Alfonsus Madritensis Archidiaconus de Alcor in Palentinâ ecclesiâ, magnae existimationis fideique scriptor, in Historiâ Palentinae urbis summum honorificentissimumque Sygaeae elogium scripsit, quod Hispanicâ linguâ producit Antonius: ubi omnes illas linguas peregrinas tam promptè, ut Castellanam, tenuisse, easque expeditissimè & loqui & scribere potuisse refert. Nupsit illa Alphonso à Cuevas. Immaturè obiit, hocque illi epitaphium positum: Loisia Sygaeae Feminae incomparabili, cujus pudicitia cum eruditione linguarum, quae in eâ ad miraculum usque fuit, ex aequo certabat &c. Quae omnia satis arguunt, injuriam magnam optimae feminae illatam à nebulone illo, qui infame hoc scriptum illi adscribere voluit. Sed nec de Meursio fando auditum est, convertisse illum ex Hispanicâ linguâ tale aliquod scriptum in Latinam. Sed ipse sermonis textus habitusque totus ostendit, in Latio potius quàm Hispaniâ natum esse hunc foetum. * Talia ut ipsa honestas proscribere aut flammis addicere jubet; ita non probo morosulos illos censores, qui in latinae linguae autoribus castrandis malè seduli sunt, bonosque autores mutilant, si quae in illis paulo liberiora aut parùm pudica deprehenduntur: Quae in conversatione ipsâ evitari non possunt. Arceri ab illorum quidem lectione pueri possunt, sed ubi bonis moribus satis firmati fuerint, parum ab illis periculi est. Homines sumus, atque in humanâ societate vivimus, ubi talia quotidie occurrunt. Sed scholam istarum nequitiarum, qualis in Satyrâ Sotadica aperitur, nemo bonus feret. Sunt, qui Terentii Comoedias, librum optimum, juventuti è manibus excutiunt, &, nescio quem, illi Terefitium Christianum supponunt: Qui cum illo suo consilio explodendi sunt. Satis castus est Terentius, nisi, cum ex ingenio & moribus hominum quaedam ipsi dicenda sunt; quos nosse characteres juventuti summè utile est. Coeterum omnium obscoenorum librorum hîc inire numerum nolumus. Sudet in illo sterquilinio alius Hercules Coprophorus. Fortè diligentissimus Priapeorum Commentator Scioppius, si viveret, hîc suam in Aphrodisiâ Bibliothecâ congerendâ industriam exercere posset.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
