# Polyhistor. Vol. 3 82

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, TOLTIIOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/82

Neque enim ita in arctum compingendus est animus noster, ut intra unam aliquam artem subsistat. Qui enim illud faciunt, iniqui profectò Judices, non perspiciunt, quantum natura humani ingenii valeat: quae ita agilis est & velox, ut ne possit quidem aliquid agere tantum unum, si Fabium audimus. Non audiendi sunt homines imperiti, qui humano ingeniô majorem, vel inutilem & rebus gerendis adversam πολυμάθειαν criminantur.* Est scilicet quaedam scientiarum cognatio & conciliatio, unde & ἐγκυκλοπαιδείαν vocant Graeci, ut in unâ perfectus dici nequeat, qui coeteras non attigerit. Sellularsarum, vilium & sordidarum artium alia ratio est, quibus nulla inter se est conjunctio; ex quarum ingenio liberales illae censendae non sunt. Fabrilia qui tractat, impunè ignorare sutoriam potest: At in liberalibus illis conspirant omnes manusque jungunt. In Architecto suo quid requirat Vitruvius, novimus. Nulla penè disciplina est, quam ille non attingi velit. In Oratoribus & Poëtis, perfectis scilicet, ea omnia, quae in Architecto suo Vitruvius, requirunt earum disciplinarum Magistri. *Et has quidem scientias artesque omnes ita congerendas in Philosophum suum judicarunt Stoici: ut nec mechanicarum artium rudem esse voluerint, ac indignum eo crediderint, si aliorum ministeriis ad vitae civilis necessitates uteretur. Ut enim ille & dives, & Rex, & nobilis; ita & Sutor, & Faber, & Pistor sibi erat. * Cujus elegans & festivum ab Apulejo in Hippiâ producitur exemplum: qui praeter eximiam artium omnium ingenuarum cognitionem omnium opificiorum erat callentissimus. Nam quae secum habebat, omnia sua manu confecerat, & vestes, & calceos, & annulum, & signaculum in gemmâ faberrimum.* Simile, imò majus in Julio Caesare. Bottifangâ exemplum proposuit Erythraeus Pinacoth. II. n. 17. qui praeter singularem in omnibus artibus liberalibus peritiam femoralia, thoraces, sibi ipse formabat suebatque; omni instrumento Musico non canebat solùm egregiè, sed & illa melius quàm quivis alius artifex conficiebat: penicillo Pictores; acu pingendo Arachnen ipsam provocabat; ut mulierculis, quae artem illam profitebantur, pudorem incuteret. Hos suo abundare sensu haud aegrè patimur, facilè virum sapientem excusaturi, si in opere fabricando corpus non fatiget: qui ingenio tamen operationum illarum rationes exploratas habere potest.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
