# Polyhistor. Vol. 3 84

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, TOLTIIOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/84

Quâ in re tamen ὁμόψηφον sibi Huartum habet, qui in Scrutinio illo suò ingeniorum, unum hominem ad unam disciplinam habere propensionem naturalem existimat: Cùm tamen & ratio ipsa totque exempla praeclarissimorum virorum ostendant, posse dari tales, qui ad omnes artes ex aequô excolendas pari fuerint ingenio. Quod enim Franciscus Bonnaeus in Tractatu de Ratione discendi causam hujus sententiae illam dederit: quasi scilicet in iis, qui sint ὅλως ἐυφυεῖς deficiat τὸ κριτικὸν, quod tamen planè necessarium, ne in varios errores labantur: id falsum esse demonstrari facilè potest. Qui enim distinctas rerum ideas animo tenent; modo sibi subordinatas, nec confusas; illis non imminui, sed augeri τὸ κριτικὸν necesse est, quod ex conciliatione omnium partium resultat. Major enim profectò ἀκρισίας metus est ab illis, qui circa ορισμένον μάθημα versantur: qui plerumque ex illius indole, cùm coeterarum rudes sint, omnia alia metiantur: ut ille apud Ciceronem Musicus, qui animae naturam demonstraturus, Harmoniam esse dicebat, extra artis suae limites non abiturus. Quod de Origene ille exemplum ad sententiam suam stabiliendam proponit, ninil quidem probat: cum ingenii illius è Platonismo pullulantes errores imputari τῇ φύσει nequeant. Magnum profectò discrimen est, vel Aristotele autore i. Met. extr. inter παιδείαν, quae est περὶ πᾶν, & inter eam, quae καθʼ ἕκαστον, quae neutiquam confundenda est. Fit plerumque ut ad dijudicanda multa aptos nos esse credamus, si in uno forte vel altero ingenium & industriam exercuerimus: vel si ad multa πεφυκότες aptique simus, singula nos bene tractare posse existimemus. Sed in earum rerum contemperatione ingenii indoles semper inspicienda est: quae ubi se firmaverit, ita in illis versabitur, ut à ratione & judicio, quod ex ipsâ rerum pensitatione resultat, non facilè discedat. Neque tamen id volo, ut qui omni incubuit disciplinarum generi, in illis omnibus simul habitet; nam & tempore & negotiis, aliisque impedimentis excludimur, ut fieri à nobis non possit. Quare occupabimus quidem totum hunc fundum animo, affectu, impetu: sed convenientissimam ejus partem quasi limitibus quibusdam circumscribemus, quam excolamus, & in quâ industriam nostram exerceamus. Nam si Plutarchum περὶ παιδῶν ἀγωγῆς audimus, περιπλεῦσαι μὲν πολλὰς πόλεις καλὸν, ἐνοικῆσαι δὲ τῇ κρατίστῃ χρήσιμον. Pulchrum quidem est circa multas urbes navigare, utile autem praestantissimam inhabitare. Cui geminum est, quod habetur apud Nicolaum Damascenum in Excerptis Peirescianis pag. 416. & apud Suidam in voce Νικόλαος Δαμασκηνὸς: Disciplinarum orbem similem, ille ait, esse peregrinationi. Nam quemadmodum iis, qui longam peregrinationem susceperunt, usu venit, ut in quibusdam diversoriis prandendi causâ commorentur, in aliis pernoctent, & in nonnullis quidem locis plusculos dies consistant, alia verò obiter tantùm ac praetergredientes adspiciant, tandem autem reversi in suis penatibus degant: ita etiam eos, qui literis operam navant, in quibusdam breviùs, in aliis immorari diutiùs oportere, & has quidem integras perdiscere, illas verò duntaxat delibare, tandem ad unam, tanquam ad patriam ac lares, reversos considere.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
