# Polyhistor. Vol. 3 86.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 86.1 to 86.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/86.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/86.1

Aliqui Vianello adicribunt. Videantur notae Placcii in Rhodii Autor. supposit. num. 22. Hofman. in Apol. pro Gal. l. 1. c. 16. de Hotomanno JCto, teste Scherbio refert, eum, cum offerretur illi consolatio illa, lectis pauculis statim indignabundum his verbis abjecisse: Non est Ciceronis. Adeò statim illis, qui lectioni Autoris adsueti sunt, subolet quod non genuinum est. Scilicet ut è vestigiis judicare de feris Venatores solent: ita vel è paucis versiculis verum Autorem Critici agnoscunt. Certum tamen est, hac voluptate mirificè affici nonnullos, qui sua veteribus supponunt. De hac ipsa Sigonii consolatione Menzinus libr. de invid. erudit. c. 9. Nec laude caruit, inquit, Sigonius, qui, dum consolationem exhibet suam, illud assecutus est, ut brevi in opusculo, velut faciei lineamentis, Tullianam indolem inesse faterentur eruditi: Quin & magnâ illum voluptate perfusum credo, qui vivus adhuc plurimos viderit de literis benè meritos, ad illud syntagma defendendum, certamina & contentiones hilari libentique animo subeuntes. Muretus Jos. Scaligero imposuit Epigrammate, quod ipse scripserat, pro antiquo venditato. (x) Hospitalii quoque carmina à nonnullis pro antiquis accepta. (y) In sacris & olim haec fabula acta fuit. Nunquam defuere haeretici, qui, ut fidem erroribus suis facerent, sub antiquorum Patrum nomine sua commenta publicarent. * Ipsae quoque piae fraudes bonorum hominum accesserunt, qui scripta quaedam antiquis nominibus incrustarunt, ut simpliciores in suas sententias pertraherent: Qui malè profecto de re Christianâ meriti bonam causam in suspicionem falsi adduxerunt. Versatur quadantenus in hoc argumento Joannes Dallaeus, qui de Pseudepigraphis Apostolicis libros tres Y0 conscripsit. * Notum est, quid versibus Sibyllinis factum sit, quibus tam praeclara de Christo vaticinia continentur, quae supposititia viri fagaces habent; etsi non desunt viri docti, qui eorum autoritatem tuentur, atque Sibyllinis illis de Christo oraculis penè eandem, quam ipsi Sacro codici, fidem adstruunt. Multus est hoc in argumento Isaacus Vossius, cujus extat praeclarus de Sibyllinis Oraculis liber.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
