Latin
TOLTIIOR
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 9-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &illi in vasto, quod moliuntur, regno nimis arctè habitant, à verâ πολυμαθείας gloriâ omninò arcendi. Quemadmodum enim eorum, qui maria &terras spatiosis itineribus pervagati sunt, longè major est peritia, quàm eorum, qui in chartis delineatas conspexerunt: Ita qui verè πολυμαθεῖς iis, qui non nisi ex illis scriptorculis sapiunt, minimè sunt comparandi. Multò minùs nomen hoc merentur, qui in Academiis, pessimo more, 23 invento ad quaestum &decipiendam juventutem titulô, πανσοφίαν profitentur. Πάνσοφοι illi sunt, aliosque πανσοφίαν docere volunt, qui per tres quatuorve disciplinas (nam mathematicae scientiae, Eloquentia, poësis, historia, rerum naturalium accuratior notitia in hunc censum non referuntur) volaticâ aliquâ percursatione stolidos tirones circumducunt: qui se totum sapientiae Oceanum his Doctoribus exhausisse opinantur. *Publicâ coërceri lege 24 hominum ille furor deberet; quibus magistris patentissima ad ignorantiam via sternitur: omnis solida doctrina evertitur: in cathedras, in forum, cruda studia propelluntur: pro Philosophis jejuni &strigosi terminorum Nomenclatores; pro Mercuriis stipites &trunci ubique in seculi nostri infamiam triumphant. CAP. II.