# Polyhistor. Vol. 3 91

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/91

Scaliger, cum à meretriculâ CCC nummis emungeretur, eique illos vindicaturo amicus Judex, quem Atticum vocat, indignâ sententiâ illuserat, stomachosiorem & acerbam in eum epistolam scripsit; quae est inter editas 63. quâ inter alia scriptorum suorum compilationes objicit: Quare favetis furibus, nisi quia fures? quare impudicis, nist quia ex impudicis aliquot vestrum nati sunt? Quid vos evexit ad illud tribunal, nist sororum impudicitia? Quid ad altiora provexit, nisi ea pecunia, quae iisdem artibus comparatu erat? Emistis magistratum, vendidistis judicia. Redde mihi Praefationes meas, dicta acuta ex infinitis epistolis &c. & ingratus esto. Non accensendi sunt Pseudonymis, qui vel fictum vel immutatum no-24 men assumunt, si forte sua interesse existiment illud celari, cum à dolo absint. Illud plerumque faciunt, qui arcaniora scribunt, vel in rebus civilibus, vel naturalibus, vel qui novas sententias defendunt, & sibi ipsis diffidunt, judicia hominum doctorum, ut stantes post tabulam Appelles, exploraturi. In Politicis argumentis quotidie videmus larvatos in scenam procedere. In rebus naturalibus, arcanis scilicet, chimicis praecipue, pleraque ficta habemus nomina, paucis exceptis. Ut enim mysteria illa Harpocratis sigillo recondi volunt, ita eorum scriptores, qui ἐν αἰνύγματι omnia proponunt, ipsi latitare quam in publicum prodire malunt.* In his Basilius Valentinus, magnus hujus artis anti-25 stes, (ut hoc ὡς ἐν παρόδῳ moneam) quibusdam numeratur. Ego ipse quondam in illâ fui sententiâ, ac confirmat Raschii testimonio Placcius in Pseudonymorum Catalogo p. 159. qui nec in Catalogo Benedictinorum Provinciali Erfurti, neque in Generali Romae nomen hoc invenerit. Raschius aliquem ex familiâ Johann. Tholdeni Hessi sub hoc nomine latitare voluisse existimavit. Sed in aliam nunc sententiam penè impellit Gudenus ipse Erfurdiensis, qui in Histor. Erfurdiensi lib. 2. pag. 129. ita scribit: Eadem aetate, sc. An. 1413. Basilius Valentinus in Divi Petri monasterio vixit, arte medicam & naturali indagatione admirabilis. Addit quidem Gudenius, ipse ab his sacris alienior: Insuper iis accensetur, quos in augmentum spei nominant aurum confecisse. Sic alienâ dementiâ post secula fallit, ideo minus culpabilis, quod non nisi decipi amantes facultatibus exuat. Verùm utiis verbis demonstrat, illum rerum, quas proponit Basilius, notitiam non habuisse; Ita suffragium tamen idoneum praebet, quendam ejus nominis vixisse in Divi Petri monasterio. Librum tamen illum de Incrementis & Decrementis metallorum, qui Basilio Valentino vulgò tribuitur, sub cujusdam de Solea nomine apud amicum editum vidi, & quidem in 4to. Suspicionem hoc de Solea nomen mihi movit, quoniam de Tholdeno aliorum opinio est, annon forte in illo Johannis Tholdeni nomine lateat: Et sanè integrum illud nomen de Solea in nomine Joannes Tholdenus occultatur: quae vero supersunt literae, nullum formare praenomen possunt, atque nunc memoriâ mihi excidit, quale in libro illo ijso edito fuerit. Fortassis aliud quoddam assumpsit, eo contentus, quod nomen quodcunque è suo exstruxerit. Multo minùs inter Pseudonymos referendi sunt, qui certa quaedam nomina è Collegiis, qualia in Italia, nunc quoque in Germania plura sunt, sortiti.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
