# Polyhistor. Vol. 3 96.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 96.5 to 96.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/96.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/96.5

Ferrariae in novâ de Universis Philosophiâ edidit, sapientiae divinae plenissima. Adeò enim iis, quae sacris literis tradita sunt, consonant, ut Johannes Jessenius à Jessen ab Abrahamo illum edoctum existimet: qui quasi compendio quodam hanc Zoroastri Philosophiam tradidit libro, quem Zoroaster inscribit, Witteb. An. 1593. edito. Videndus de illo est Girald. de Poët. Dial. 2. p. 59. Ex horum familia procul dubio 12 fuere, qui ad adorandum Christum venere.* Verum de Chaldaeorum antiquitatibus exigua nobis superest notitia, nisi quis ad Berosiana illa fragmenta confugere velit, quae plurimi supposititia habent, etsi illis sui quoque defensores, ut supra vidimus, & Postell. libr. de Etruriae origine eadem vera agnoscat; neque ab Annio Viterbiensi demum conficta; quod in Germaniâ & Galliâ extiterint, antequam in manus Annii inciderint: Qui & apologiam pro illo ad Petrum Franciscum Giambularium Canonicum D. Laurentii & Academicum Florentinum autorem libri de prisca Etruscae linguae origine scripsit, quam & operi subjungit: ubi ex ipsa Armenia allatum hunc librum & à Georgio Apostolicae professionis homine Latinum Annio datum fuisse ait: quae veum nobis paulò accuratiora aliisque documentis firmata dedisset: Hactenus enim nil illorum innotuit. De Aegyptiorum Theologiâ, Philosophiâ, Hieroglyphicis, Otto Heurnius quoque nonnulla eodem libro adduxit.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
