# Polyhistor. Vol. 3 98.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 98.1 to 98.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/98.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/98.1

Sibyllinam doctrinam ortum habuisse credit à femina principe totius Orientis, proximâ sanguine ipsi Noacho. Primam ille Sibyllam facit Nimrodi uxorem, dictam Sabbathen sive Sembethen, nurum Noachi, unde totus oriens acceperit sacra, donec sensim sanctitate & enthusiasmis pleraeque Graeci sermonis peritae feminae eadem tradiderint Graecis, & demum Latinis; ita, ut principio publicati nominis Romae, id est, sub Regibus, delata sint magna volumina, quae tantae fuisse veritatis comperta sunt, ut illis inconsultis nihil publicae functionis susciperetur. Earum Sibyllarum complures fuisse omnium est sententia, quas ab illa primâ institutas fuisse, sed incertâ fide, refert Postellus. Certissimum est, inquit ille, fuisse innumeras in universo, sed scripta eò fuere communiora. Quis enim non admiretur illas Alirunas Francorum, Gothorum & totius septentrionis, quae tantâ erant non solum praedicendi sed evocandi potentiâ, ut non solùm clarè de futuris praedicerent, sed spirituales substantias cujuscunque generis ita cogerent, ut in quâcunque formâ se repraesentare omnium oculis adigerent. Ejusdem generis fuere vates & sacrae virgines ubivis gentium, tam in verâ religione optimè primum ab uxore Noachi & filiabus nuribusque & posteris enstituti, ad divinae sapientia laudem, quàm in indem religionibus sensim depravatis & à diabolo corruptis. Verùm de numero illarum Sibyllarum nunquam satis inter eruditos convenit, neque de origine quicquam certi est. Quae enim Postellus hîc quasi ex Apollinis tripode pronunciat, nullâ certâ fide nituntur. Isaacus Vossius, qui de oraculis Sibyllinis doctissimam commentationem scripsit, nihil de numero & origine certi habet; saltem oracula Sibyllina fuisse, quâ clarissima de Christo vaticinia continentur, probat; quae à Judaeis ex Prophetarum suorum oraculis sub nomine fatidicarum mulierum, quarum apud genH9tes magna esset autoritas, congesta fuerint. * Caeterum magna illorum Sibyllinorum scriptorum fuit diversitas. Quae Tarquinii regis temporibus in usu apud Rumanos fuerunt, absumpta fuisse incendio Capitolino constat; postea ex Erythris & aliis Asiae urbibus (ubi quaedam Sibyllina servabantur) illa utcunque congesta, à prioribus tamen diversa. Quae vero nunc supersunt Si20 byllina, ea à Christianis interpolata dubium nullum est.* In iis tamen tam variis Sibyllinis monumentis, quicquid fluctent alii, Petrus Petitus peculiari de Sibylla libro, non nisi unam fuisse statuit, à quâ omnis illa fama, omnia illa oracula, remotis supposititiis, promanarint; quae à variis locis, ubi illa vixe21rit, varium nomen sortita fuerit.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
