Latin
DE LIBRIS MYSTICIS ET SECRETIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 98.5
Unproofread scanNot analysed yet
*Druidum, qui apud Celtas &Germanos Theologi &Philosophi fuerunt, etiam cum antiquis illis conveniunt dogmata, qui tamen nihil scripturâ eorum, quae docebant, comprehendi voluerunt. Illorum etiam Pythagoras discipulus fuit. *Verùm dubium nullum est, illa 2 2 gentilis Theologiae initio quidem satis sincera, tractu temporis fuisse variis superstitionibus &damnandis ritibus incrustata. Cum enim Sacerdotes inter se secretiores haberent Magiae disciplinas, populum falso cultu in diversa actum non cohibuerunt tantum, sed &ultrò permiserunt, ne in sacra illa abscondita involarent. Paulatim &ipsi Sacerdotes in deteriora prolapsi, occultas Diabolo insidias struente, à viâ regiâ, imò divinâ, deviarunt. Jamblichianus ille liber, quem suprà laudavi, etsi multa habet sublimia, quaeque ex sinceris fontibus hausta videntur; tamen quae de Daemonum cultu &conciliatione habet, illa ab iis segreganda sunt. Illud verò memorabile est, quod sectione V. cap. 22.