# Polyhistor. Vol. 3 98.5

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE LIBRIS MYSTICIS ET SECRETIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/98.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/98.5

* Druidum, qui apud Celtas & Germanos Theologi & Philosophi fuerunt, etiam cum antiquis illis conveniunt dogmata, qui tamen nihil scripturâ eorum, quae docebant, comprehendi voluerunt. Illorum etiam Pythagoras discipulus fuit. * Verùm dubium nullum est, illa 2 2 gentilis Theologiae initio quidem satis sincera, tractu temporis fuisse variis superstitionibus & damnandis ritibus incrustata. Cum enim Sacerdotes inter se secretiores haberent Magiae disciplinas, populum falso cultu in diversa actum non cohibuerunt tantum, sed & ultrò permiserunt, ne in sacra illa abscondita involarent. Paulatim & ipsi Sacerdotes in deteriora prolapsi, occultas Diabolo insidias struente, à viâ regiâ, imò divinâ, deviarunt. Jamblichianus ille liber, quem suprà laudavi, etsi multa habet sublimia, quaeque ex sinceris fontibus hausta videntur; tamen quae de Daemonum cultu & conciliatione habet, illa ab iis segreganda sunt. Illud verò memorabile est, quod sectione V. cap. 22.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
