Latin
11
Daniel Petermann, Disputatio de glacie 11
Unproofread scanNot analysed yet
Frigoris &per consequens Glaciei caussam, Caloris privationem dicit Cardanus ap. Scalig. Exercit. 18. Qvem tamen refutat hic aliger Scaliger ob reales, qvas habet, frigoris operationes &sensibilitatem; cui adde, si placet, Sperling. Instit. L. B. c. 6. q. 7. p. 673. seqq. Zabarella Lib. de Reg. Aeris c. 6. p. m. 555. à B. usque ad p. 556. C. defendit, id fieri per privationem motus ac luminis; sed &hunc refutatum vide ap. Sperling. I. c. quaest. 8. p. 676. seqq. §. 12. Clarissimus Valesius L. de Sac. Philosoph. c. 50. propugnat suam mentem, quâ vult, Glaciem generari per expulsionem ignis ex aqvâ. Sed nec haec firmo stant talo. Nam ipse Valesius concedit, Aqvilonem expellere debere atomos igneas. Jam si congelatio fit per ejectionem calidi, cur id non praestant alii venti? Dicis: non omnes esse frigidos. Sed si congelatio consistat formaliter in expulsione caloris, qvid frigiditas venti ad congelationem? cum ignis à qvovis venti flatu dispellatur. Et qvid, qvod ventus tàm profundè in aquam non descendat, quàm congelatio: nascitur qvippe Glacies etiam in fundo aqvarum: ventus autem aqvae superficiem saltim qvasi lambit. Addo, qvod multa loca &vasa, certis locis recondita, in qvibus aqva est, ventus non penetret: praetereàqve videmus aquam conglaciari sudo coelo, placidissimis ventis, qvod fieri non posset, si generetur efflando ex aqvâ ignem, §. 13. Quare cordatiores Aqviloni hanc congelandi vim tribuunt, qvos inter est Fromondus, qvi L. IV. de Meteoris c. 8. a. 1. p. 185. seque. Chymicorum qvorundam sententiam educit &simul fugat: cujus verba non possum, qvin excerpam: Sed quâ vi, rogat, Aqvilo omnia adurit ac conglaciat? Non frigore &siccitate, ut vulgus Philosophorum existimat, ajunt Chymici; sed vi aliâ quadam opiatica &frigorificâ, qvae non sit formale frigus. Et Qvercetanus: Non quia siccus &frigidis; glaciat; sed quia ejus proprietates vitriolatae, acetosae &herberisatae sunt. Ut res, sic verba mira. Verum stultum est, inqvit alicubi Aristoteles, sensu relicto, sectari velle rationem. Hoc enim est eruere sibi oculos, qvod olim fecit Democritus ut solâ imaginatione utaris in tenebris. Quare ergo volumus, pergit, Boream, ut opium &cicutam frigefacere, &non magis ut aquam vel nivem.