# Disputatio de glacie 12

Daniel Petermann, Disputatio de glacie, 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/12

Frigore ergo, quod in eo sentimus, refrigerat & addensat, perinde, ut ignis calore dissipat ac rarefacit: indurat etiam & Glacie incrustat, si siccitas insignis frigori adsit. Indicat hoc sapiens ille Eliud Job. 37. Ab interioribus (i. e. Austro, sic enim mihi interpretatur ipse Job. c. 9.) egredietur tempestas, & ab Arcturo (i. e. Septentrione, ubi sidus Arcturi) frigus, & volens significare effectum Aquilonis frigoris subjungit: Flante Deo concrescit gelus & rursum latissimae funduntur aquae. Idem innuitur Ps. 147. Mittit crystallum suam (i. e. Glaciem) sicut buccellas, ante faciem Ejus frigoris (à qvo se, aqua mollis & fluens in lapideam Glaciem sic duratur) qvis sustinebit? Quod etiam satis apertè experientiâ probatur, quia expulso per Calorem ignis frigore, Glacies, nix, metalla etiam pleraque tabescunt & liquantur. Igitur frigore tenebantur ante & figebantur in isto rigore, ne diffluerent partes. Haec ille. Cui assurgit Scaliger subtilissimus Exercit. 18. qui simul rectissimè influxum stellarum concurrere ad producendum frigus, sentit. Non enim, inqvit, Calorem solum à Coelo deduco sicut Averroes & alii; sed & ab Orione & praesepibus humorem, sicut aestatem à Caniculâ. A (ynosura & Helice v. g. frigus: cujus potentia fiat ad nostrate frigus hoc accessisse ejusmodi: ut aquae frigus ultimum ac supremum sub Lunâ à coelesti frigore ad ejusmodi condensationem augeatur, quod à gelu illo Glaciem vocamus. §. 14. Verum ut & nostram, hâc in re qvid statuamus, mentem proferamus; cautè procedendum esse dicimus: nec harum enumeratarum caussarum unam seorsim ad Glaciem generandam sufficere ducimus. Qvare universalem & secundum qvid talem, ponimus sidera illa influxu suo rigere facientia. Agunt enim in haec inferiora mirum qvantum efficaciter, contactu qvidem non corporali: qvippe qvae multis parasangis à nobis distant; sed virtuali per occultas qualitates & influentias arcanas. In qvânam autem re vis illa congelandi consistat, nostrum non est definire. Fatemur sponte nostram ignorantiam & nosmet ab aliis informandos curabimus. Cumprimis autem, & praeter ursas, de quibus in praeced. F. 13. frigiditatis amans & procellosus Saturnus in hoc negotio valdè occupatus est; positus nim, in signis frigidis, Tauro, Virgine, Capricorno, Cancro, Scorpio, & Piscibus; nec non conjunctus cum reliquis sideribus, de quibus Zanardus pluribus in de Oniv. Coelest. Dub. 73. p. 89. seque legendus. Rangovius in Themathol. c. 3. p17175. naturam Saturni his versibus depingit: Sexa Semper & aeterno contristat frigore terras. Naturae exurit Saturnus frigore vires, item: Solis ab orbe suum non procul urget iter. & Virg. I. Georg. Frigida Saturni quo sese stella receptet.

---

Daniel Petermann (with Gottfried Schmied), Disputatio de glacie. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_glacie.
