# Disputatio de glacie 14

Daniel Petermann, Disputatio de glacie, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/14

Qvod, sicut verum est de omnibus, qvae sub coelo sunt; ita etiam de Glacie non erit falsum. Finis autem alius est Physicus, alius Hyperphysicus: Ille iterum vel principalis & per se intentus; vel accidentalis & accessorius. Principalis & per se intentus partim communis est, partim proprius. Communis potest esse varius, non secus ac reliquorum meteororum aqveorum. Quadruplicem tamen praeprimis facimus (1) ut sit signum mutatae tempestatis naturale: (2) ut mundum accidentaliter perficiat: (3) ut aëris refrigerationem indicet (4) ut vermes reliquaqve insecta de medio tollat. Proprius verò & specialis me hercle determinatu difficilis est. Possemus tamen eum non usqve adeò ineptè effluviorum aqveorum condensationem & compressionem in vehementissimi frigoris signum appellare. Hunc seqvuntur alii accidentales & accessorii, iiqve Civiles vel quoad Utilitatem, vel quoad jucunditatem, vel quoad impedimentum. Utilis politicè sc. est illa congelatio omnibus hominibus, cujuscunque status & conditionis etiam sint, ut, si nimirum in justam crassitiem excrevit, absque impedimento flumina & maria transcurrere qveant. Ita alter ille Achilles, Gustavus, Rex Sveciae, eâ utebatur ad traducendum exercitum uti refert Ferrarius in Panegyrico. Jucunda est Juvenibus maximè; eâ enim delectantur, qvando Diabathris se exercent, aut trahis vehuntur: Impedimento verò est vecturae navium, & commodae piscium capturae: qvorum illud tamen curru & plaustro resarcitur, de qvo Virg. L. III. Georg. Concrescunt subitae currenti in flumine crustae: Vndaque jam tergo ferratos sustinet orbes, Puppibus illa prius patulis, munc hospita plaustris:

---

Daniel Petermann (with Gottfried Schmied), Disputatio de glacie. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_glacie.
