Latin
ENSUM III
Daniel Petermann, Disputatio de glacie 16
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc pacto assignamus nunc Ei Quantitatem, Qualitatem, qvas intrinsecas unitas; Motum &qvietem, qvas extrinsecas disjunctas: Locum &Tempus, quas extrinsecas unitas appellamus affectiones p. 2. Qvantitatem Glaciei tribuimus propter aqvam. In hâc enim vel illâ aqvâ existens qvanta (quoad omnes tres dimensiones, longitudinem, latitudinem &profunditatem,) fieri dicitur. Ad certam tamen legem restringi non potest; sed pro qvantitate aqvae, pro intensione frigoris &duratione &ipsa variat: in infinitum tamen, citra absurdum, se non extendit. Ponti Pelagum ad centum passuum millia conglaciatum fuisse autor est Vincentius; &crassitie triginta cubitus superasse testis est idem autor. Vide Pens. 2. §. 9. Sic Virgil. 3. Georg. Et totae solidam in Glaciem vertêre lacunae. Illae §. 3. Qvalitates in genere sunt vel reales, vel intentionales. iterum vel manifestae vel occultae: omnes Glaciei tribuimus. Reales manifestas facimus (a) Humiditatem &Frigiditatem, de qvâ Virgil. 3. Georg. Glacies ne frigida laedat, Molle pecus, scabiemque ferat, turpesque podagras: (8) Gravitatem &Crassitiem, qvae damnum homini inferre possunt, uti testatur Virgil. Ecclog. X. exoptans, ne Lycoridi noceant suae: ----Ab tenefrigora ladant, Ab tibi ne teneras Glacies secet aspera plantas: (y) Levitatem, sano sensu propter inclusum aërem, unde &aqvis supernatat. Non ignoramus qvidem esse nonnullos, qvi statuant, id fieri propter figuram latam, qvo facilè sustentari possit. Verum rectè respondet ipsis Arriaga Curs. Philos. Disput. IV. Phys. sect. 2 subsect. 4. n. 32. p. 573. quod si semel supra naturaliter posita non descensura esset. Et rogat; cur, quando violenter ponatur in fundo: statim adscendat sursum: tunc enim eadem figura lata quae descensum impediebat, eò quòd non posset aqva facilè secari, debuisset etiam impedire adscensum. Cujus tamen rationem, puritatem innuo, qvam ipse adfert, rejicit Comptonus in Vniv, Philos. Disp. XI. Gen. sect. 6. n. 5. p. 457. &rarefactionem ponit. conNos nec hanc excludimus; aërem tamen inclusum maximum ferre serte asserimus. Supernatat Glacies, quia levi elevatur, inqvit Speri. Instit. §. 4. Occultas qvoqve qualitates habet Glacies. In mari enim Septentrionali quoddam genus Glaciei sit, quod ad littus deductum, nullo promovente ad mare redeat seipso. Olaus Magnus L. II. c. 8. In Irlandia Glacies est. quae nullo vase servari potest: nam etiam in vase occlusa subitò disparet. Ziglerus L. 2. c. 8. Conf. Jonston. Thaumatol. Class. 2. c. 6. Art 3. p. 73.