# Disputatio de glacie 17

Daniel Petermann, Disputatio de glacie, ENSUM III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/17

Zanardum in Univ. Elem. P. III. qv. 23. p. 232. Qvorum ultimus hujus rei rationes addit. Ratio prioris, inqvit, esse potest, quia mare illud aliquam qualitatem attractivam habet: Posterioris; necesse est, ut in se habeat aliqvid de subtili & multum aëreo & ideo extra suum locum posita in aërem se reducit. Utrumque tamen probabile. Poëtica autem sunt & planè fabulosa, qvae de Glacie refert Taubmannus in I. Georg. Virg. v. 243. p. 142. Glaciem vocis humanae gemitum miserabilem edere, ut incolis Islandiae qvoque, fidem faciat, ibi, (apud Antipodas) hominum animas torqueriReliquae qualitates intentionales, sunt Color varius pro varietate Subjecti & accidentium. Caeruleam vocat Virgilius L. I. Georg. Lumen, Umbra & id genus aliâ. Radios enim & Lumen de se spargit, ut à remotissimo loco videri possit. §. 5. Motu & qviete Glacies qvoqve praedita est. Quiescit quatenus uno atque indivulso nexu in tergo aqvae cohaeret: vel extra eam, in terrâ, in loco sc. violento recumbit. Movetur & motu quidem purè naturali, contradistincto illo, qvi est naturalis secundùm qvid: motu enim naturali adscendit vel descendit; crescit vel decrescit, id qvod cuilibet ad oculum apparet. Per accidens verò & extraordinariè movetur, qvando spontè terram relinquit, & aqvam petit: non enim id omni Glaciei; sed huic aut illi competit. §. 6. Extrinsecae affectiones sunt Locus & Tempus. Ille Glaciei generandae aut generatae, communiter addictus est infima aëris regio; non solum in terrâ aut superficie aquae; sed etiam infra aquam, in fundo, quam nos Germani dicere solemus das Grund-Eiß. Compertum enim habemus & infra aquam generari Glaciem. E terrâ namque plurimae egrediuntur particulae aqveae, impurae satis, & admistae terrâ; undè & color hujus Glaciei multo obscurior & subnigrior altero est: hae particulae à materiâ illâ, quam Aqvilo secum adfert, & infra aquam descendente congelantur, & quidem sa illin è, Motus qvippe aquae sub aqvâ multò tardior est eo, qvi est supra aqvam. Nihil ergò mirum & ibi generari Glaciem. Gigni qvoqve dicitur in mediâ aëris regione ut vapor, sed quoad essentiam. Quando autem peregrè euntium impexis induruit horrida barbis aut pilis, ut Poëta canit, in loco non proprio est. Tempus ordinario Naturae cursu Hyenis est. Hac enim tempestate Aqvilonis injuria & frigoris inclementia in omnes res saevire adnituntur. Unde & ipsa Glacialis dicitur à Virg. 3. Aeneid.

---

Daniel Petermann (with Gottfried Schmied), Disputatio de glacie. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_glacie.
