# Disputatio de glacie 18

Daniel Petermann, Disputatio de glacie, ENSUM III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/18

Et glacialis Hyems Aquilonibus aspera undas. Reliqvis anni temporibus perrarò, & non nisi extraordinariè sit, si fit; Aestas enim propter intensissimum Solis calorem, omnem frigoris vehementiam dispellit. Huc spectat & Duratio: Integra quandoqve per aliquot menses, in locis nimirum frigidissimis & prout frigus vel instat, vel remittit, manet. Ananias in Anglicâ navigat: Anno 2577. ex relatione Zanardi in Univ. Elem. P. III. q. 23. p. 232. commemorat inventam fuisse insulam, Hecam nomine, toto anno rigentem. In nostris tamen regionibus pro intensione & remissione frigoris accrescit & decrescit. Asservatur etiam in foveis subterraneis glacialibus per integros annos, etiam in illis regionibus, in qvibus secundum legem super terram vivere non posset. Cujus rei caussam reddit Cartesius de Meteoris c.i. n. 6. p. 183. & n. 7. p. 185. seq. qvia pori, ait, Glaciei sunt angustissimi; unde materia subtilis per eos penetrare non potest. Formantur enim, pergit, ad mensuram particularum hujus subtilissimae materiae & sic arctantur, ut paulò majores omninò excludant; atque ita Glacies maneat frigidissima, licet in aestatem servetur: Ejus enim pororum angustia impedit, quo minus calor ad interiora penetret, nisi quatenus exteriora liquescunt. Nobis sufficit continua frigoris circumstantis externi praesentia: hac enim praesente durat, hac absente abit Glacies. II.

---

Daniel Petermann (with Gottfried Schmied), Disputatio de glacie. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_glacie.
