Latin
2
Daniel Petermann, Disputatio de glacie 2
Unproofread scanNot analysed yet
–-----glacialibus aspera ventis, In Glaciem versas animus fert dicere formas. Pulchrum quippe est, in mirandis Naturae operibus periclitari vires: Atque id non solum &semper in maximis &splendidis; sed &in minimis atque vilissimis. Plus namque Sapientiae non rarò in re abjectiori, quàm nobiliori, jacet reconditum: Puerile fastidium est, quô minus grata sensui spernuntur: etiam in vili magnum quid saepenumerò latitant. Non vilis igitur contemplatio, vilium est; sed Emicat è minimis divina potentia rebus, Nec levis est Glacies, quin probet esse Deum. Age proinde, surge rerum abstrusarum Scrutator indefessus, &nobiscum, qvid Glacies sit, vel rimare, vel mirare. Arduum quidem, ut ingenuè fateamus, negotium est, humeris nostris planè impar, dignumque exercitatioris vultus Viro; sed difficilia pulchra; difficultas calcar nobis addat euntibus. Tu verò, qui Glaciem tuam projicis sicut buccellas, DOMINE ZEBAOTH, adest, interest, praeesto; Conamini, Labori, Veritati. SECTIO