# Disputatio de glacie 2

Daniel Petermann, Disputatio de glacie, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/2

– - - - - - glacialibus aspera ventis, In Glaciem versas animus fert dicere formas. Pulchrum quippe est, in mirandis Naturae operibus periclitari vires: Atque id non solum & semper in maximis & splendidis; sed & in minimis atque vilissimis. Plus namque Sapientiae non rarò in re abjectiori, quàm nobiliori, jacet reconditum: Puerile fastidium est, quô minus grata sensui spernuntur: etiam in vili magnum quid saepenumerò latitant. Non vilis igitur contemplatio, vilium est; sed Emicat è minimis divina potentia rebus, Nec levis est Glacies, quin probet esse Deum. Age proinde, surge rerum abstrusarum Scrutator indefessus, & nobiscum, qvid Glacies sit, vel rimare, vel mirare. Arduum quidem, ut ingenuè fateamus, negotium est, humeris nostris planè impar, dignumque exercitatioris vultus Viro; sed difficilia pulchra; difficultas calcar nobis addat euntibus. Tu verò, qui Glaciem tuam projicis sicut buccellas, DOMINE ZEBAOTH, adest, interest, praeesto; Conamini, Labori, Veritati. SECTIO

---

Daniel Petermann (with Gottfried Schmied), Disputatio de glacie. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_glacie.
