# Disputatio de glacie 3

Daniel Petermann, Disputatio de glacie, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/3

PENSUM I. Exhibens Definitionem. VLacies est meteorum aqveum, ex effluviis aqveis condensatis, qvibus à vehementiori frigore certa quaedam affectio impressa est. §. 2. Sicuti illi frangenda prius nux & putamen est removendum, qvi nucleum esse vult; ita & nobis Glacies, antequam ejus naturam introspicimus, frangenda venit. Adumbravimus enim Eam, & ut aliquod compositum, seu concretum accidentale descripsimus, cujus essentiam melius perspicere non possumus, quàm in singulis partibus seorsim. Qvare juxta Logicorum regulas incedentes, totam rem in definitum & definitionem in rigore sic dictam dissecamus. §. 3. Glacies Graecis Κρύσταλλος, Πηγὰς, Κρυμὸς, Παγετὸς, juxta Sturm. in Lex. audit. De cujus nominis ortu apud Latinos, an primitivum sit, an verò derivatum, nemini dicam scribemus: Sive enim derives ab Ebraeorum PD, id est, senectus, eò qvod aetas illa frigida est: sive à ὑης, hoc est, glaber, politus fuit, eò qvod Glacies aquam politam reddit & glabram, cum Becmanno de Orig. Voc. Sive, qvod Perottus in Corn. Cop. c. 864. l. 52. ex aliorum mente conjectat, & ex eo Martin. in Lexic. ἀπὸ τοῦ λύειν τὴν γῆν, hoc est, à solvendo terram, qvia Glacie procissâ terra resolvitur. Nam - - - - - - Langvidus Auster Non patitur Glaciem resolutâ vivere terra, inqvit Petronius, impurus ille purissimae Latinitatis artifex, in Satyr. Sive à gelando, ut Glacies sit qvasi Gelacies, qvod eruditissimo Vorstio placet in Etymolog. Latin. Lingv. Sive deniqve à Latinorum illo composito, qvo Glacies ipsis nihil est aliud, quam gelu acies, exempto nimirum e, per crasin denique fieret Glacies, deducas; parum scire interest. Rem ipsam curamus; nominis origini non usque adeò sumus addicti, §. 4. Sumitur verò à nobis non pro rei soliditate aut duritie, qvo refertur illud Lucretii L. I. ex observatione Buchneri in Fabro suo renovato: Tum Glacialis aeris flamma devicta qviescit; neqven nemque pro coagulatione, qvo sensu Caseum glaciatum dixit Colum. L. 7. de Re rust. c. 8. Nec dubium, quin fici ramulis glaciatus Caseus jucundissimè sapiat: neque pro Grandine, quam Glaciem suspensam dicit. Seneca: neque pro morositate aut stupore, qvo pertinet illud Erasmi in Chiliad. Gallicâ Glacie frigidius: qvod proverbium ex illo Petronii in Satyr.

---

Daniel Petermann (with Gottfried Schmied), Disputatio de glacie. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_glacie.
