# Disputatio de glacie 4

Daniel Petermann, Disputatio de glacie, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/4

natum arbitror, quando Encolpius dicit: ego autem frigidior Hyeme Gallicâ factus, nullum verbum emittere potui; sed propriè & Physicè pro Meteoro & tali affectione, qvae effluviis aqveis imprimitur, & à nobis ut concretum depictum jam est. §. 5. Glaciem autem dum dicimus Meteorum, occursant nos statim omnia illa dubia, qvae de meteoris moveri solent, qvibus tamen non immorabimur; sed ea, qvae ad praesens institutum facient, excerpemus. Notamus ergò Glaciem dupliciter considerari posse, vel ut Concretum vel ut Abstractum: ut Abstractum, qvatenus nihil aliud denotat quàm illam formam accidentalem, qvae Vapori imprimitur, & ipsa Impressio à nonnullis dicitur: ut Concretum verò, qvatenus simul respectus habetur ad materiam, cui illa condensatio inest, qvo nomine & nobis venit. Et quamvis non ignoremus concreta accidentalia definiri non posse; non obstare tamen videtur, quò minus aliquo modo describantur. Quis enim neget, Philosophum, consulem describi non posse. Non igitur absolutè pro substantiâ, non pro ipso accidente; sed pro ente per accidens habemus Glaciem; cujus denominationem à potiori desumsimus, qvâ & illa meteora dici solent, qvae non generantur in mediâ aëris regione. Probamus autem Glaciem esse meteorum ex definitione meteororum; qvippe qvae nobis nihil aliud sunt, quàm exhalationes cum certâ quâdam affectione consideratae. Jam verò etiam de Glacie hoc dicere possumus. Ergò haec quoque meteorum erit. §. 6. Cum autem Meteora pro ratione caussarum diversa sint, Ignita, Aqvea, Aërea & Emphatica; ideò, ut generale vocabulum contraheremus, posuimus terminum aqveum; ut secerneretur ab Ignitis, Aëreis & Emphaticis; denominaretur à suo subjecto remoto generationis. Aqva enim mutatur in Vaporem, qui à frigore externo constringendo ita disponitur, ut figuram Glaciei recipiat: & haec à calore iterum resoluta, abit in Aqvam, ex qvâ erat generata. Cave autem, excludas reliqua miscibilia, qvae ad compositionem & mixtionem alicujus rei requiruntur. Glacies enim tàm pura non est, ut nullas alias admixtas particulas habeat, de quibus uberius infrà in Pens. 2. §. 1. 2. 3. 4.

---

Daniel Petermann (with Gottfried Schmied), Disputatio de glacie. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_glacie.
