Latin
9
Daniel Petermann, Disputatio de glacie 9
Unproofread scanNot analysed yet
cujus ultimi verba referam, Marina aqua, inqvit, nunquam gelu constringis tur. Nam quod Herodotus, historiarum Scriptor, contra omnium fermè, qui haec qvaesiverunt, opinionem scripsit: mare Bosphoricum, quod &Cimmerium appellat, earumque partium mare omne, quod Scythicum dicitur, gelu constringi, &consistere: aliter est ac putatur. Nam non marina aqua contrahitur; sed quia plurimum in illis regionibus paludum est ac fluviorum in ipsa maria influentium, superficies maris cui dulces aquae innatant congelascit, &incolumi aquâ marinâ videtur in mari gelu, sed de advenis undis coactum. Hoc &in Ponto fieri videmus, in quo frustra qvaedam, &(ut ita dixerim) proficiae (alii superficies) gelidae feruntur, contractae de fluvialium vel palustrium undarum multitudine: in quas licet frigore concretae, tamen sunt natantes, qvasi laevigatiores marinae. Haec ille. Verum, ut distinctè procedamus; notamus (1.) non quaeri de totali abyssi marinae congelatione, qvam nos qvoqve negamus, sed de eâ, qvae fit in superficie; (2.) non de totius Superficiei rigore; sed de quadam Ejus parte. Si enim de pleno sermo est, asserimus eam posse congelascere; an verò unquam totum Maris tergum conglaciatum fuerit, ex nullo autore cognoscere potuimus. His praenotatis adducimus ea testimonia, qvae aqvam marinam conglaciari probant. Strabo L. II. Geograph. tradit, in Ostio Maeotidis, tantum gelu visum, ut, qvo loco Mithridatis Dux hostem in gelu vicerat, eodem classe superaret. Constantino Copronymo ineperante, Ponti Pelagus ad centum passuum millia ita concretum erat; ut lapidum prae se ferret duritiem, &NB. crassitie triginta superaret cubitus. Vincentius LXXIII. c. 158. Olaus Magnus verò L. II. c. 29. &30. de rebus Septent refert pugnas ibi cieri, praelia committis machinas bellicas trahi, emporia erigi, Conf. Jonston. in Thavmatol. Class. II. c. 5. 43. p. 74. Conimbr. tract. de Meteoris c. 7. col. 70. A. B. Zanardum in Univers. Element. quaest. 23. p. 232. Quod si ergò aqva marina ipsa non congelasceret, quomodo ad tantam altitudinem pervenire posset ut triginta superaret cubitus: qvippe cum aliorum fluminum profunditas vix decem aut viginti cubitus excedat. Et licet concedamus; tabulas Glaciei mare invehi aliis fluviis; semper tamen id fierinegamus.