# Hypomnemata physica 1-2

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/1-2

Sanè, si è potentia materiae animae illae brutorum animalium & plantarum emergerent, absurdum non esset, nobiliorem ortum animae humanae asscribere; sed cùm hypothesis illa falsa sit, & nullae cujuscunque generis animae è potentia materiae, propriè loquendo, educant, sed omnibus rerum viventium speciebus animae suae inditae sint, atque benedictione divinâ vim multiplicandi & sese propagandi acceperint, neque ex semine, tanquam materiâ, fiant, sed cum semine & in semine propagentur: si idem ortus animae humanae tribuitur, nihil absurdi sequitur: si nimirum statuatur, quòd in prima creatione & à Deo Opt. Max. condita, & corpori humano insita quidem sit, verùm per illud crescite & multiplicamini vim sese propagandi & multiplicandi acceperit & quidem cum semine. Neque enim anima rationalis essentia per se completa est, ut Angeli, quae per se sola subsistat, sed est pars altera hominis, quae corpus humanum informat, & proinde sicut societas illa corporis nihil ejus nobilitati & immortalitati derogat, ita nec propagatio cum semine. Secundò multos movit, ut animam humanam coenitus & extra advenire statuerunt, quod putant, si cum semine propagetur, necessariò esse mortalem. Et omnino, ne quid dissimulem, hoc argumentum valde speciosum est, & à multis dibzy G Google Dic Contrariarum Objectionum Solutio. 335 multis variè exaggeratur. Cùm enim semen sę- ideò sit pe variis modis effundatur, ut nulla fiat conce-mortalis ptio, in mollitie, gonorrhaea, si vir cum foemina gravida coeat, aut cum sterili; & omnino multis modis saepius semen effundatur, ut nulla fiat, foetûs formatio; putant, eventurum, ut toties anima hominis, quae aliàs habetur immortalis, intereat, & homicidium ita committatur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
