Latin
CAPUT VIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Qua de re multa egregia &lectu digna, 5. hist. animal. in primis cap. 19. habet Aristoteles, ubi generatim docet, ex plantis vermes &erucas, ex his chrysalides, ex istis papiliones, aliaque alata animalia nasci. Non enim tantùm papiliones, sed alia etiam animalia πτερωτὰ ex plantis nascuntur, Muscae, scarabaei &alia huus generis. De muscarum spontaneo ortu scribit Ulysses Aldrovandus, lib. 3. de insectis, ca. 1. Sunt, qui rentur, partim ex fructibus corruptis, &animalium cadaveribus, partim ex corruptione aëris fieri, ut declarat Ovidius, lib. 15. Metam. praecipuam tamen materiam earum terram esse. Ego sicut ex quacunque ferè putri materia Muscas, &animalium etiam cadaveribus oriri posse non renuo: ita ex animalium, non secus ac ex taurorum carne putrescente, ceu re maximè aptâ apes erumpere, supra docui: plerunque tamen ex plantis eas generari existimo, atque ipse ejus rei exemplum observari. Cùm enim ante aliquot annos tempore hiberno, deficientibus herbis virentibus aliis, brassicam rubram contudissem, &in hypocausto, donec vermes inde generarentur, adservassem, vermes inde facti in chrysalides mutati dibzy G Goo tati fuere, quos cùm in arcula clausos servarem, eamque postea aperirem, parvarum muscarum cohors erupit, quae muscae ex Chrysalidibus seu aurelijs natae fuere, &ex putamine abrupto prorupêre. Sed ut ad speciem veniamus. Primò quidem Efunga è fungis, qui infimus plantarum gradus est, ver- vermes. mes nasci, notissimum est. De quorum generatione disputat Fortunius Licetus, lib. 3. de spont.