# Hypomnemata physica 1

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/1

HYPOMNEMA I. RERUM NATURALIUM PRIN CIPIIS. CAPUT I. Creationis mundi notitiam Physico necessariam esse. E rebus Naturalibus tractaturo prima cura de principiis esse debet; de quibus nisi doctrina bene constituta sit, omnia, quae superstruuntur, ruinosa fieri oportet. Duo autem omnino principiorum rerum na- Principia turalium genera intelligenda & consideranda rerum naturalium sunt: originis nimirum illarum primę, seu creaduplicia. tionis; & durationis, seu continuationis. Prius principii genus omnino diligenter considerandum est, &, qui prima principia inquirit, necessariò Deum inquirit. Hic enim omnium Deum omnium primus est, & principium omnium aliorum rerum naprincipiorum, resque omnes naturales crea turalium vit, creatasque conservat; eaeque eam, quan primum in prima creatione acceperunt, essentiam ad principium hunc usque diem retinent. Imprimis autem hac in re gentiles Philosophi plerique deficiunt, aut valde ieiuni sunt, & primi Autoris naturae, Dei, vel nullam, vel obiter saltem mentionem faciunt; totum verò naturae cursum ita describunt, quasi sine caussa prima, causarum secundarum, & quidem contrariorum principiorum, actione is absolvatur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
