Latin
HYPOMNEMA III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 100
Unproofread scanNot analysed yet
Et manifestum est hoc in aëre frigido, qui minus urit plantas, dum agitatur, quàm dum quiescit. Frigidan. corpuscula aëri permixta plantis adhaerentia plus nocent, quàm dum agitantur. Concedit hoc ipsum J. Caes. Scaliger, dum exerc. 12. sect. 3. aes ignitum fieri statuit per partium ignis in poros eius immissionem. Idem Scaliger, exerc. 14. docet, aquam ferventem esse ignitam, seu habere ignem &siccitatem: &ex aqua fervente ignem exhalare scribit: Est, inquit, aqua fervens habens ignem &siccitatem, quam in fumo abeunte comprehendimus intellectione, atque etiam sensu. Vrit enim. Qui calor in aqua est, ignis est, contrario suo mistus. Imò jam olim hoc docuit Galenus, qui, lib. I. de elem. cap. 6. ait: Ego illum, qui in gelu calefit ab igne, dico ignem in corpiis assumere. Et substantiam ignis &aëris in alia corpora penetrare, illud quoque docet, quod digestiones, quae in fimo, vel balneo seu aqua calida perficiuntur, nullo modo in cineribus, quemcunque etiam gradum ignis adhibeas, exactè perfici possunt; &quod in calido &sicco res facilè comburitur, quod non fit in calido &humido.