Latin
HYPOMNEMA III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 102
Unproofread scanNot analysed yet
Problem. 13. scribit, calida magis in sole, quàm in umbra refrigerantur. Accidit enim hoc, quia solis radij atomos igneas extrahunt. Absurda verò omnino est Thomae Fieni ovenio, qui, in Apolog. adversus Sancta cruz, pag. 50. ignem istum nostrum, quo utimur, (artificialem ille appellat &terrestrem, parum commodè; cùm sit naturalissimus, &eiusdem cum igne, qui in aliis mundi locis est, substantiae, etsi sit in crassiori materia) accidens esse statuit; putatque, res illas, quae dicuntur esse ignitae, seu substantias illas, quas homines solent vocare ignem, ut ferrum, carbones, flammam, esse quidem substantias, illud verò, quod iis inest supra propriam earum substantiam, cujus ratione vocantur ignis vel ignitae, substantiam esse negat, existimatque, igneitatem ferro, ligno, furno, nihil superaddere, praeter accidens, &superaddere solùm intensissimum calorem. Idque ita probare conatur: Primò, inquit, substantia non recipit magis &minus. Igneitas illa in ligno, ferro, furno, recipit magis &minus. E Secundò: cùm ferrum candet, vel fumus igne& ignis inest oscit, totus fumus est ignitus, mnibus partibus ejus. Si ergo ignis esset substantia, omnibus rei ignitae partibus inesset altera substantia, &consequenter una substantia esset in altera, &daretur penetratio dimensionum; quod est absurdum. Tertiò ait: cùm ferrum ignescit, vel substantia ignis ingreditur ferrum ab extra, vel in poris ipsius generatur. Neutrum fieri posse putat.