# Hypomnemata physica 104

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/104

Ergo non est corpus. Verùm errorem istum jam olim in Cardano notavit & refutavit Jul. Caes. Scaliger, exere. 10. Nihil enim accidentaliter inest alicui, quod secundum essentiam non insit alicui primò & per se; quandoquidem accidens omne fluit à certa substantia. Ideoque quia calor ferro accidentaliter convenit, necesse est, dari substantiam, cui primò insit, & per quam ferrum sit calidum. At talis nulla potest esse, nisi ignis. Si verò ignis est qualitas, erit eius subiectum primum ac proprium aliqua substantia. Rationes verò, quibus in istam sententiam adductus est Fienus, tam leves sunt, ut mirer, iis Virum tam doctum ad id credendum moveri potuisse, Primò enim negatur, igneitatem in ligno, ferro, fumo recipere magis & minus. Quòd verò ignis nunc plus urit, nunc minus, fit pro ratione variae ad patiens applicationis. Virtus enim unita fortior, & propterea ignis in subiecto denso, ut ferro, plus calefacit, quàm in raro, ut stipulis. Ad secundum respondeo: ferrum esse porosum, fabris ferrariis notum; & proinde ignis in cum sese insinuare facile potest. Quod verò Fienus negat, ferrum habere poros, sensui repugnat. Norunt enim fabri ferri genera & chalybem à ferro pororum varietate discernere. Nec alicuius momenti est, quod porrò obiicit, si ignis solummodò esset in poris ferri, solidae eius partes non essent ignitae, nec ferrum omnibus partibus esset lucidum, sed plurimae deberent esse opacae. Etenim Fienus corpusculorum mir norum & individuorum naturam ignoravit, neque, quid in rerum natura quotidie fiat, attendit.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
