# Hypomnemata physica 109

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/109

Si quis exiguam particulam picis accendat, flammamque supprimat, ingens aëris spacium repletur fumo illo, qui corpus continuum non est, sed innumera exiguorum corpusculorum multitudo. Et quanta inter corpus compactum & in atomos resolutum sit differentia vel candela extincta docet. Si quis enim flammam è candela accensa flatu dissipet, ellychnium fumigans, quod vix pisi magnitudinem aequat, tantam continuò atomorum copiam emittit, ut magnum aëris spatium eâ repleatur. Ita flores sulphuris in sulphur liquescunt; Mercurius praecipitatus & sublimatus, aut quocunque modo resolutus, iterum in currentem & vivum Mercurium abit. Ita quamvis aqua, in qua metallum solutum est, non nisi limpida aqua esse videatur, & tam exactè sit mista, ut talis aqua etiam per chartam transfundi possit: tamen metallum suam naturam in ea integram servat, & facili negotio formâ subtilissimi pulveris ad fundum praecipitatur, qui postmodum in metallum iterum funditur. Ita etiam si una massa ex auro & argento fiat per fusionem, & ita per minimas atomos coëant, ut corpus istud ex variis constare nemo agnoscere possit: interim in minimis illis atomis quodque suam formam retinet, & per aquam fortem separari, & in pristinum corpus reduci potest. Hinc multarum operationum Chymicarum, & eorum, quae in chymicis fiunt, caussae reddi possunt.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
