Latin
HYPOMNEMA III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 111
Unproofread scanNot analysed yet
Ita si Mercurius sublimatus calci vivae misceatur, &Retortae indatur, sal vitrioli &communis, qui sublimato inest, calci vivae adhaeret, atque ita argentum vivum in pristinam naturam redit &vivificatur; quomodo etiam cinnabaris in argentum vivum reducitur. Calces metallorum in metalla abeunt fusa, dum nimirum igne forti metallo admistum dissipatur; quod tamen facilius (Flußpulver) addafit, si pulvis aliquis fusorius tur. Sales enim, è quibus illi pulveres fusorij constant, salem, qui calcinato metallo adhaeret, ad se trahunt; à quo liberatae metallorum atomi ob similitudinem uniuntur, &ita in pristinum corpus abeunt. Et omnino quàm multas formas externas corpora naturalia cum aliis mista, salvâ manente formâ substantiali, induere possint, vel unus Mercurius docet, qui tot formas externas induit, ut meritò πολυμορφος dicatur. Mutatur in aquam limpidam, in liquorem butyro similem, sublimatur, praecipitatur, redigitur in pulverem in vitrum, plumbi, auri, argenti, ut etiam laminari possit, figuram, &nescio quas alias formas induit; quas tamen omnes deponit, &pristinam ac nativam formam induit, si id, quod ei admiscetur, ab eo separetur.