Latin
112
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 112-2
Unproofread scanNot analysed yet
Fortunius Licetus. De quo suo loco dicetur. Plantae certè manifestò atomos exhibent. Quis enim crederet, in vino limpido &perspicuo tartarum, &materiam calcariam &tophaceam inesse, nisi Διάκρισις eam ostenderet, dum tartarum à vino secretum lapidis instar doliorum parietibus adhaerescit. Et materia alendo corpori inutilis, ad articulos detrusa arthriticos dolores excitat, &tandem in iis in tophos calcem generantes concrescit. Idem &aliorum morborum generatio docet. Cùm enim varia ἀνεπιτήδεια, &corpori nostro alendo inutilia, cum alimentis assumantur, ea, quamvis sint amara, acida, salsa, acerba, aliisque modis ἄκρητα, ἰσχυρὰ, καὶ διαφαίροντα: tamen, ut Hippocrates, de prisca medicina, loquitur, μεμιγμένα καὶ κεκριμένα ἀλλήλοισιν, οὔτε φανερὰ ἐστιν, οὔτε λυπεει τὸν ἄνθρωπον; mixtione &mutuâ inter se contemperatione neque cernuntur, neque molestia hominem afficiunt. ὅταν δὲ τὸ τουτίων ἀποκριτῆ, καὶ αὐτὸ ἐφʼ ἑωυτοῦ γέννηται, τότε καὶ φανερόν ἐστι, καὶ λυπίει τὸν ἄνθρωπον; At ubi horum quippiam secretum fuerit, &per se exstiterit, tunc &conspicuum fit, &hominem molestia afficit.